XI-XII sec. d.C.
MITOGRAFO VATICANO, II
Traduzione da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968
30, Venus
Saturnus, Caelo patri iratus, falce naturalia ejus amputavit, quae delapsa sunt in mare. De quorum cruore et maris spuma nata est Venus; unde et 'Arjrdíthnomintur;ÄjroVenim Graece spuma dicitur. Sed Venus Vulcano in primis nupsit. Postea perpetuu, habens cum Marte adulterium, Sol tale scelus detexit; et Vulcanus illis conjacentibus superveniens, lectum catenis circumcinxit. Fingitur autem Venus nata per damnum, quia omnes vires usu venereo debilitantur, qui sine damno non geritur. Venerem in mari natantem, fingunt, quia omnis libido rerum patitur naufragia. (Unde illud sapientis Porphyrii: nudus, egens, Veneris naufragus in pelago. Et Horatius: Dedit hic pro corpore nummos. Rursusque: Fama malum gravius, quam res trahit). Venus cum Marte rem Habuit, quam Sol manifestans, Vulcano prodidit. Nam virtus, corrupta libidine, sole teste apparet, et turpiter catenata fervoris constrictione tenetur.
121, Venus
Indicato igitur a Sole adulterio Martis et Veneris, Vulcanus minutissimis adamantinis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes impliciti, et cunctorum sub testimonio deorum cum ingente turpitudine resoluti sunt. Quod factum Venus vehementer dolens, stirpem omnes Solis persequi infandis amoribus coepit. Igitur, ea incendente, quum Pasiphaë, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagraret, arte Daedali intra vaccam ligneam, corio juvencae pulcherrimae septam, inclusa cum tauro rem habuit; nato inde Minotauro, qui intra abyrinthum inclusus, humanis carnibus vescebatur. Sed Minos de Pasiphaë habuit liberos plures, Androgeum, Ariadnen, Phaedram.
141, Venus
Veneris et Martis adulterio a Sole detecto postquam Vulcanus ambos in lecto catenis minutissimis in Lamno insula, ubi ipse colitur, conxit; quum diis omnibus decimas frugum annis solverent singulis, solam Venerem mulieres, in honorem Vulcani ob adulterium damnantes, praetermittendam esse dixerunt.