Vulfm03

X-XI sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO, I

Traduzione da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, edit ac scholiis illustravit G. H. Bode I/II, Georg Olms Verlagsbuchabdlung, Hildesheim 1968

 

 

43, Venus et Pasiphaë

Indicato a Sole adulterio Martis et Veneris, Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes implicati sunt, et cum ingenti turpidudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. Quod factum Venus vehementer dolens, stirpem omnes Solis persequi infandis amoribus coepit. Igitur Pasiphaë, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagrabat, et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, septam corio juvencae pulcherrimae, cum tauro rem habuit: unde natus est Minotaurus, qui, intra labyrinthum inclusus, humanis carnibus vescebatur.

[...]