V sec. d.C.
FULGENZIO,Mitologia, II, 7
Traduzione da: Fabii Plancidis Fulgentii Mitologiarum Tres, in Opera, recensuit R. Helm, in aedibus B. G. Tebneri, Stutgart 1970
Fabula de adulterio Veneris
Iuste vel Sol Veneris depalat adulterium, quantenus Luna solet eius celare secretum. Venus cum Marte concubit, quam Sol inveniens Vulcano prodidit; ille adamante catenas efficit ambosque religans diis; ille adamante catenas effecit ambosque religans diis turpiter iacentes ostendit. Illa dolens quinque filias Solis amore succendit [id est Pasiphe, Medea, Fedra, Circe, Dirce]. Quid sibi in hoc poetica alludat garrulitas inquiramus. Perstant nunc in nostra vita de hac fabula certe admodum testimonia; nam virtus corrupta libidine sole teste apparet, unde et Ovidius in [quinto] metamorfoseon, ait: “Vidit hic deus omnia primis”. Quae quidam virus corrupta libidine turpiter catenata fervoris constrictione tenetur. Haec itaque quinque Solis filias, id est quinque humanos sensus luci ac veritati deditos quasi solis fetus hac corruptela fuscatos [amore succendit]. Ob hac re etiam huiuscemodi nomina quinque ipsis Solis filiabus volverunt: primam Pasiphen ut visum, id est quasi pasifanon, quod nos Latine omnibus apparentem dicimus – visus enim reliquos quattuor inspicit sensus, quia et eum qui clamat videt et palpanda notat et degustata aspicit et odoranda intendit-, secundam Medeam quasi auditum hoc est medenidean quod nos Latine nulla visionem dicimus- vox enim corpore nuda est-, tertia Circe tactui similis, id est quasi si diceret ciron cr<in> e Grece, quod nos Latine manuum iudicium dicimus, quarta Fedra quasi odoratus, velut si dicat feronedon quasi adferens suavitatem, quinta Dirce saporis iudex, id est quasi drimoncrine quod nos Latine acrum iudicans dicimus.