Vulfm01

IV sec. d.C.

LATTANZIO,In Statii Thebaida commentum

Traduzione da: Lactantii Plaicidi, In Statii Thebaida commentum, vol I, recensuit R. Dale Sweeney, in Aedibus B. G. Teubeneri, Stutgardiae et Lipsiae 1997

 

265-267

(NEC MIRUM NAM TUM INFAUSTOS DONANTE MARITO) / ORNATUS ARGIA GERIS (DIRIMQUE MONILE / HARMONIAE) dicit non esse mirandum quod adversum omen accderit, si quidem Argia, uxor Polynicis, funsetum monile acceperit, quod Thebis veniens ad Argos extulerat. Et repetit originem huius muneris, quod a Vulcano Veneri fabricatum fuisse dicatur et deinde Harmoniae (fuerit), postremo reginarum omnium quae Thebis vixerunt, quas istius monilis omine dicit infeliciter deperissa.

 

272

HARMONIAE DOTALE DECUS ut illa puniretur, quae ex adulterio Martis et Veneris nata esset. Huiusmodi enim venenis infecerat illud monile Vulcanus, ut necesse esset hoc monile gestanti aerumnarum mole opprimi. Hoc enim usa est Harmonia, Agave, Semele, Iocasta, Argia, ultimo Eriphyla, nam ad Polynicem hoc hereditario iure pervenerat. Quaecumque ergo hoc ornatu usae sunt, gravi exitu et aerumnis affectae sunt. SUB LUCE IUGALI id est sub die nuptiarum quod Cadmo nupserat.

 

265-266

(TUNC PECTORA SUMMO) / ACCLINATA IUGO (VULTUMQUE OBLIQUA MADENTEM) (acclinata) incumbens.

Venus super iugum vultum madentem lacrimis obliquum teneris, ut hoc habitu Martem in amorem suum magis magisque succenderet.

 

269

SOCER O (PULCHERRIME) quia Cadmus Harmoniam, Martis et Veneris filiam, duxit uxorem. Iure ergo Martem socerum nominavit.

 

273

CRIMINIS HAEC MERCES adulterii scilicet, quia spreto Vulcano cum Marte concubuit. Iam nec coniugii memor est, quae vocat crimen. Amat dolor acerbare coniugium. Ut apud Vergilium “hospitem” appellavit Aeneam Dido furore percussa (Aen IV 323-324).

 

274

(HOC MIHI) LEMNIACAE DE TE MERVERE CATENAE quibus in Lemno deprensa cum Marte vinta fuit. Quamquam Veneris et Vulcani notissima fabula sit, breviter tamen exinde pauca perstringam. Postquam filiabus Solis Venus amores immisit et singualae exitiali morbo detentae interiere, Vulcanus Minervae consilio monile astu perfecit, nam consciam facti Minervam indicant oculi Gorgonae, quos dicit poeta (II 278) in illo monili pulcherrimum infausti ominis, quod dedit Harmoniae cum Cadmo muberet, cuius malo omine in dracones cum marito conserva est. Deinde hoc monile Semele gestavit, quae fulminibus Iovis absumpta est. Inde habuit Ino, quae, marito Athamante occiso per furorem uno ex filiis Learcho, cum alio, id est Palaemone, se praecipitavit in mare ut mariti insequentis vitaret insaniam. Post habuit Agave et ipsa flium furore percussit. Hae omnes filiae Cadmi et Harminiae fuerunt. Habuit et Iocasta, quae per errorem filio nupsit. Habuit et Argia, sed Eriphylae dedit, ut mariti proderet latebras.