Vulfc33

V sec. d.C.

SERVIO, Servii Grammatici qui feruntur in Virgilii carmina commentari

Traduzione da: Servii Grammatici qui feruntur in Virgilii carmina commentari, recensuerunt G. Thilo et H. Hagen, Aeneidos Librorum commentarii, in aedibus B. G. Teubneri, Lipsiae 1881-1984 vol. I-2

 

I, 664

NATE MEAE VIRES aut quia Veneria voluptas exerceri sine amore non potest, aut secundum Simonidem qui dicit, Cupidinem ex Venere tantum esse progenitum: quamquam alii dicant ex ipsa et Marte, alii ex ipsa et Vulcano, alii vero Chai et primae rerum naturae eum esse filium velint. Sane et hic persuasoriam agit, sicut superius, ubi Iuno ad Aelum loquitur Aeole, namque tibi. Sed ibi quia dea cum homine loquebatur, principio opus non fuit, hic vero principio usus est, quia dea cum deo loquitur ad benevolentia comparandam. “Nate” ab indulgenitssimo nomine: causa amoris “mea magna potentia”: quid possit facere “qui tela typhoea temnis”: pro quo “frater ut Aeneas pelago tuus”: contra quem “odiis Iunonis iniquae”: nam quod dicit “frater tuus”, non “filius meus”, ostendit etiam ei profuturum qui rogatur; nam qx eo genere est illud “et nostro doluisti saepe dolore”. Sequitur causa “hunc Phoemisse tenet Dido”: subito amabit “occultum inspires ignem fallasque veneno” nihil promisit; quidem enim promitteret deo ?

SOLVS, NATE qui Iovis contemnis fulmina, quae diis ceteris solent esse terrori.

 

VI, 14

DEDALUS UT FAMA EST FUGIENS MINOIA REGNA ubique de incertis dubitat, ut <III 578> fama est Enceladi fabula de hoc talis est: indicato a Sole adulterio Martis et Veneris Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes implicati sunt et cum ingenti turpidudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. Quod factum Venus vehementer dolens stirpem omnes Sols persequi infandis amoribus coepit.

[...]

 

VIII, 373

DICTIS DIVINUM ADSPIRAT AMOREM id est dictis suis addit venustatem, ut amabiliter eius audiatur oratio. DICTIS DIVINUM INSPIRAT AMOREM petitura pro filio de adulterio procreato orationem suam ingenti arte composuit: quod etiam Vulcanus ipse testatur, dicens <395> “quid causas petit ex alto?” non enim aperta est eius petitio, sed longo prooemio perversam amore mariti circumvenit mentem. Ergo quaestionem hanc quae nascitur ex petitione Veneris impudica, solvimus his modis: primo quod Vulcanum amore circumvenit, nam et post completam oratione statim eum complectitur et molli amplexu foret: deinde quod nacta est occasionem eius temporis quo Marti arma faciebat, quem fuisse sciebat adulterum: per quod datur intellegi Vulcanum iam omnem suspitionem et iram quam habuit circa Venerem, deposuisse, adeo ut arma etiam ipsi fabricaret adultero. Praeterea Vulcanum uxorium fuisse testatur et ipse Vergilius dicens <394> tum pater aeterno fatur devinctus amore, et Statius ubi Martem Venus adloquitur, ut a non eadem Vulcania nobis obsequia, et laesi servit tamen ira mariti. Nam quod dicit Donatus potuisse fieri ut cum Anchisa concumberet Venus, ante quam Vulcano nuberet, non procedit: constat enim a principio Venerem uxorem fuisse Vulcani. Sane “divinum” qeîon  debemus accipere.