IV sec. d.C.
ARNOBIO, Adversus Nationes Libri VII
Traduzione da: Arnobii, Adversus Nationes Libri VII, recensuit C. Marchesi, Paravia, Torino 1934
V, 41
Antea mos fuerat in allegorica dictione honestissimis sensibus obumbrare res turpes et foecta prolatu honestorum convestire dignitate. At vero vobis auctoribus per turpitudinem dicuntur res graves et castitate pollentia obscenis commorantur in vocis, ut quod olim gravitas foedorum verecundia contegebat nunc viliter turpiterque dicatur dignorum elocutione mutata. Quod in adulterio dicimus Martem, inquit et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem dicimus atque iram vi pressas consilioque rationibus. Quid enim prohibebat, quid obstabat, suis unamque rem verbis et suis significationibus promere? Immo quid urguebat, cum nescio quid indicare per commentarios et scripta voluisses, nolle illud intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? An deos adulteros dicere periculum habuit nullum, prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno coinquinatura contactu? Quod si utique fieret et allegoricae caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res esset et deorum dignitas conservaretur inlaesa. Nunc vero cum dicitur in Martis et veneris vinctione vitiorum esse significata compressio, perversissimae res duae simul isdem temporibus fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat honestatis et prius animum turpitudo quam religionis alicuius perstringat auctoritas.
V, 43
Sed quid sit istud, iam promptum est omnibus. Nam quia talium scriptorium historiarumque vos pudet nec aboleri videtis posse ea qualia sunt foede semel in commentarios relata, enitimini cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro rebus subditis verborum invertitis corrumpitisque naturas atque ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida vis morbi sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. Esto: in Iovis et Cereris coetu inrigatio sit significata telluris, occultatio seminis patris in Ditis raptu, vina per terras sparsa distractis in visceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis compressio colligatio dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.