Issfm03

1322-1323

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, IV, 18

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, pp. 1-110

Decima octava transmutatio est de Yxione. Yxion fuit quidam rex, qui dum vellet irruere in regnum alterius, accepit centum armatos, et misit illos velut nubem i. velociter. Quapropter fictum est quod iacuit cum nube, et genuit centauros i. centum armatos, vel genitos ex aura. Sed per Junonem que est dea celi, cum qua Yxion voluit concubere intellige alium regem a quo Yxion volebat auxilium. Dedit ergo ei Juno nubem i. centum armatos, er noluit dare se ipsam sicut apparet in fabula quod Juno noluit assentire. Unde dictum est quod este super rota per quam intellige fortunam, in qua iste confidebat, que ducit homines ad modum rote. Ideo dictum est :

Qui regale forum per nubem cepit equorum

Yxion mota vergit ad ima rota.