V sec. d.C.
FULGENZIO, Mythologicon, I, XVII
Qui plus quaerit esse quam licet, minus erit quam est. Ixion igitur confugium Junonis adfectans : illa nubem ornavit in speciem suam, cum qua ixioni coiens, centauros genuit. Sicut nihil latina gratiosius veritate, ita nihil graeca falsitate ornatius. Denique ixionem dici volverunt quasi axionem. Enim graece dignitas dicitur. Dea vero regnorum ut pridem diximus. Ergo dignitas regnum adfectans nubem meretur, id est similitudinem regni. Regnum enim illud est, quod perenniter duratorum est. At vero cui temporis fugitiva vis invidit, pinnatisque celerrima raptibus, ventositatis inanem speciem praesumit. Denisque beatinius augurdicere folitus erat, diversarum urbium honores fomnialiter peragi urbicario mimologo :& quamvis utraque nihil agere dixerit, tamen hoc romae praeftare visus est quod ex pare quidem veros honores, sed risorios & citius fugitivos. Credo enim quod theophili philosophi sententiam legerat, dicentis : id est mimus vita. Nunc ergo fabulam repetamus dromocrides in theogonia scribit ixionem in graecia primum regni gloriam adsectasse qui sibi centum equites primus omnium conquisivit. Unde & centauri dicti sunt, quasi centum armati. Denique centhippi dice debuere, ex quo equis mixti pinguntur; sed ideo centum armati: qui quidem ixion parvo tempore celere regnum adeptus de hine regno expulsus est. Unde & eum ad rotam damnatum dicunt, quod omnis rotae vertigo quae superiora habet, modo dejiciat. Ergo ostendere hic volverunt quod omnes, qui per arma atque violentiam regnum adfectant, subito erectiones, subito elifiones substineant, sicut rota, quae stabile non habet aliquando cacumen.