Inofr01

sec. XV

Raffaello Regio, Metamorphòseon (edizione del 1493):

IV vv. 416-420

“Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis

numen erat, magnasque novi matertera vires

narrat ubique dei de totque sororibus expers

una doloris erat , nisi quem fecere sorores:

adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem”.

Tum vero totis.Ino Bacchi nutrix ac matertera uxorque Athamantis in odium Iunonis incidit:quid ubique Bacchi vires landibus extobellat:cum e alumni e mariti e filiorum felicitate nimium superba videret. Hanc igitur Iuno ut affligeret ad inferos descendens unam e furiis excitavit:quae Athamanta in tantum furorem coniecit:ut Learchum filium interfecerit. Ino autem mariti furorem fugiens e scopulo se una cum Melicerta altero filio in mare praecipitavit. Qui veneris precibus a Neptuno excepti: e Ino in Leucothoen deam: quae Matuta: e Melicerta in Palaemonem: qui latine Portunus dicitur: fuere commutati. Matertera. Ino enim Semeles fuit furor quae Bacchum tanque filium educavit.Detot sororibus expers Vna doloris erat sola dolor carebat. Aliae nanque sorores filios amiserant. Agave Pentheum. Autonoe Acteonem. Nisi quem fecere sorores. Fx infortuniis nanque: sororum dolorem capiebat Ino. alias felix haberi poterat. Natis.filiis. Learcho e Melicerta.

Thalamo Athamantis.numptiis Athamantis Thebanor principis ac Aeoli regis ventor filii.

IV vv. 430-431

“(…) cur non stimuletur eatque

per cognata suis exempla furoribus Ino?

Cur non stimuletur. In furorem agat Ino soror exemplo.

IV vv. 447-456

“Sustinet ire illuc caelesti sede relicta

(tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno;

quo simul intravit sacroque a corpore pressum

ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora

et tres latratus semel edidit; illa sorores

Nocte vocat genitas , grave et implacabile numen:

carceris ante fores clausas adamante sedebant

deque suis atros pectebant crinibus angues.

quam simul agnorunt inter caliginis umbras,

surrexere deae; sedes scelerata vocatur:”

IV vv. 466-542

Sisyphon adspiciens “cur hic e fratribus ” inquit

“perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum

regia dives habet, qui me cum coniuge semper

sprevit? ”et exponit causas odiique viaeque,

quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi

staret, et in facinus traherent Athamanta furores.

imperium, promissa, preces confundit in unum

sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta,

Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos

Movit et obstantes reiecit ab ore colubras

Atque ita “non logis opus est ambagibus”, inquit;

“facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum

desere teque refer caeli melioris ad auras”.

laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem

roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit

inportuna facem, fluidoque cruore rubentem

induitur pallam, tortoque incingitur angue

egrediturque domo. Luctus comitatur euntem

et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.

limine constiterat: postes tremuisse feruntur

Aeolii pallorque fores infecit acernas

solque locum fugit. monstris est territa coniunx,

territus est Athamas, tectoque exire parabant:

obstitit infelix aditumque obsedit Eryns,

nexaque vipereis distendens bracchia nodis

caesariem excussit: motae sonuere colubrae,

parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae

sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.

inde duos mediis abrumpit crinibus angues

pestiferaque manu raptos inmisit, at illi

Inoosque sinus Athamanteosque pererrant

inspirantque graves animas; nec vulnera membris

ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.

attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,

oris Cerberei spumas et virus Echidnae

erroresque vagos caecaeque oblivia mentis

et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,

omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti

coxerat aere cavo viridi versata cicuta;

dumque pavent illi, vergit furiale venenum

pectus in amborum praecordiaque intima movit.

tum face iactata per eundem saepius orbem

consequitur motis velociter ignibus ignes.

sic victrix iussique potens ad inania magni

regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

Protinus Aeolides media furibundus in aula

clamat “io, comites, his retia tendite silvis!

hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena”

utque ferae sequitur vestigia coniugis amens

deque sinu matris ridentem et parva Learchum

bracchia tendentem rapit et bis terque per auras

more rotat fundae rigidoque infantia saxo

discutit ora ferox; tum denique concita mater,

seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,

exululat passisque fugit male sana capillis

teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis

“euhoe Bacche” sonat: Bacchi sub nomine Iuno

risit et “hos usus praestet tibi” dixit “alumnus”!

inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur

fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,

summa riget frontemque in apertum porrigit aequor;

occupat hunc (vires insania fecerat) Ino

seque super pontum nullo tardata timore

mittit onusque suum; percussa recanduit unda.

At Venus, inmeritae neptis miserata labores,

sic patruo blanditas suo est “o numen aquarum,

proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,

magna quidem posco, sed tu miserere meorum,

iactari quos cernis in Ionio inmenso,

et dis adde tuis. Aliqua et mihi gratia ponto est,

si tamen in medio quondam concreta profundo

spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.

adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,

quod mortale fuit, maiestatemque verendam

inposuit nomenque simul faciemque novavit

Leucothoeque deum cum metre Palaemona dixit.