Danfr07

1568

NATALE CONTI, Mythologiae sive explicationis fabularum. Libri decem. Aldo Manuzio, Venezia, Lib. VII, Cap. XVIII

 

De Perseo.

Per similis Menomai fuit causa, quae Acrisium Danaes patre & auum PerSei compulit, vt nemini filiam in matrimonium concederet: quippe is. Responsum occeperat futurum esse vt à nipote, qui nasceretur è filia Danae, occideretur. Fuit enim Danae Persei mater Acrisii Argiuorum Regis & Euridices Europei filia, quae cum nata esset, Acrisius adiuit oraculum vt,an manem aliquem filium postea habiturus esset,sciscitaretur. Tum respon-dit oraculum nullum quidem marem habiturum, sed fore vt nasceretur repos è filia, à quo ipse occidatur, vt scripsit Pherecydes in I 2. historiarum.tum iste domum reversus aheneum thalamum in aula domestica subterraneum sit, custodiasque adhibuit, ne filius illus ex ea nasceretur, vt scripsit Paus.

in Corinthiacis, & Horatius lib. Primo Carminum ;

           Inclusam Danaen turris ahenea

           Robustaeque fores, & virgilum canum

           Triste

           Tristes excubiae munierant fatis

           Nocturnis ab adulteris :

           Si non Acrisium virginis abditae

           Custodem pavidum Iupiter, & Venus

           Risissent. Fore enim tutu miter & patens

                          Converso in precium Deo.

           Aurum per medios ire satellites

           Et perrumpere amat saxa potentus

           Ictu fulmineo.

Huius igitur in amorem cum Jupiter incidisset, auro similis dicitur è tholo defluisse, quod cum illa in sinum cepisset, Iupiter quis esset se patefecit ac Illam compressit, ex quo natus est Perseus. fuerunt qui dixerint Danaen pregnantem à patre fuisse cognitam, sed, expectatam vt pareret, aliiperisse maluerunt, & puerum triennium absoluisse, prius quam Acrisiuspersentiret. Tum ad aram Hercei Jovis Danaen à patre fuisse adductam, & interrogatam ex quo peperisset, cumque illa è Jove diceret, minime credi-

tam caesa pius nutrice in arcam ligneam inclusam fuisse, & in mare deiecta, vt testatur Apollon lib. 4. Argonaut.

Qualia vel danaen patris dementia ponto

Ferre coegit

Deinde cum ad insulam Seriphum arca applicuisset, quae una est è Cycladibus ubi Polydectes Androthos & peristhenis filius imperabant: vel, vt alii maluerunt, Neptuni filius & Cerebiae, vel Amaemones, à Dictyie fratre Regis, qui ibi sorte piscabatur, haec arca rete extrahitur, quem Danae rogavit vt arcam aperiret : quam cum ille reclusisset, didicissetque qui nam essent, domum deduxit, &, vt affinitate coniuctos,  apud se perhumaniter habuit, vt ait Strabo lib. 1o. Sequentibus postea temporibus Polydectes uim Danae

inferre conatus est, quod cum ab Perseum non posset, finxit se velle dotemin nuptias Hippodamiae Oenomai filiae parare, munusque id Perseo imposuit , vt ad se Medusae caput, quod Hippodamiae largiretur, afferret.