1493
RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV. Simon Bivilacqua, Venezia, 1493
Cap. IV
(..) sed tamen ambobus versae solatia formae
magna nepos dederat: quem debellata colebat
India. Quem positis celebrat archaeia templis
Solus abantiades ab origine cretus eadem
Acrisius superest:qui moenibus arceat urbis
Argolicae contraque deum ferat arma: genusque
Non putat esse deum. Neque enim iovis esse putabat
Persea: quem pluvio Danae conceperat auro.
Mox tamen Acrisium tanta est praesentia veri
Tam violasse deum: quem non agnosse nepotem
Poenitet. Impositus iam caelo est alter: & alter
Viperei referens spolium memorabile monstri
(...)
sed tamen ambobus. Haec idcirco a poeta narrantur:ut concinne quas expositurus est transfigurationes cum prioribus connectatur. Nam Acrisius rex Argiorum &orgia Bacchi spernebat: &Perseum sibi nepotem Iovis est filium non credebat sic igitur ad Persei gesta enarranda descendit poeta. Nepos. Bacchus qui ex India devicta gloriossimum reportaverat triumphum. Debellata. Bello devicta. Achaeia graecia. Nam Achaeia pars est graeciae. Unde Achaei pro graecis accipiuntur. Sane Achaeia cum diphtongo a graecis scribitur. Sic autem esse scribendum. Achaei indeducti facile ostendunt
Positis templis aedificatis. Solus abandantiae. Acrisius ut in libro temporum scribit Eusebius: Abantis Argiorum regis fuit filius: paterque Danaes ex qua Perseum Iupiter suscepit. Is a Proeto frate pulsus regno a Perseo nepote fuit restitutus: a quo tandem propter ingratitudimem in saxum fuit conversus. Abantiades. Abantis filuis Abantes etiam quoque populi sunt Euboeae: a quibus etiam Abantis fuit appellata. Sive ab Abante Argei filio vel Neptuni & Arethusae ab origine eadem. Quia & ipse ab Iove originem ducebat. Nam belus Iovis fuit filius. Is vero pater fuit Abantis: cuius filium Acrisium fuisse diximus. Neque enim Iovis esse putabat. Persea. Filium subintelligamus vel genus. Perseum autem Iovis ex Danae. Acrisii fuit filius. Is cum adolcuisset: ut alii Polydectis regis seriphi iussu ad gorgones debellandas est perfectus. Aegide a Pallade ipsa ac talaribus enseque falcato a Mercurio acceptis. (...)
Quem pluvio danae conceperat auro. Danae Acrisii filia quae in turri ita conclusa erat a patre: qui acceperat se nepotis manibus peritutum posset: a Iovi in auri guttas trasformato fuit compressa. Quod cum rescivisset Acrisius: aegres feres illam in arca impositam in mare proiici iussit. Ea vero arca a Dicte piscatore seripho: ut strabo narra: ad Polydectem Seriphi regem fuit delata: quem quamvis Danaem cogere non potuerit ut sibi nuberet: Perseum tamen infantem educavit. Pluvio auro. Nam Iupiter in auri guttas conversus in Danaes gremium pluisse fingit. Tanta est praesentia veri. Acclamatio haec significat maximam esse veritatis potentiam. Praesentia. Potentia. Poenitet. Quia in saxum fuit commutatus. Impositus. Iam tum caelo est alter. Bacchus in numerum deorum relatus