1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Lib. IV, Fab. XIII (ed. Utrecht 1962)
Acrisius rex cum danaen filiam pulcherrimam haberet timens adulteros ipsam in turri aenea inclusit. Iupiter vero se in pluviam auream mutavit et per tegulas domus in gremium virginis distillavit: & sic ipsam in specie auri impraegnavit et in ea perseum generavit. (...): ibi a Iove id est a spiritu sancto exstitit impraegnata & descendente pluvia aurea id est dei filio in gremium uteri virginalis perseum id est christum deum & hominem concepit. Ps. Descendit sicut pluvia in vellus. Pater repudiavit: fidemque ipsius refutavit. Rex aute,m Italicus id est populus gentilis ipsam cum filio recepit: & per fidem & caritatem sibi tenuit & adiunxit.ps. Populus quem non cognovi sevivit mihi.
Vel dic quod nullus potest mulierem custodire dum tamen pluvia aurea possit ad eam pertingere vel venire: quia si munera aurea super ipsam & super custodes eius pluant: ipsam actualiter impraegnabunt nullaque clausura in contrarium suffragabitur. Propter hoc bene dicit theofrastus quod nulla mulier custodiri debet cum bona non debeat & mala non possit. Vel dic quod iupiter est mundus qui mediante auro id est animam peccatricem corrumpit: ita quod pater eius diabolus ipsam in cista malae consuetudinis includit & per mare fluxibilis vitae ipsam vagabundam dimittit.