Ermfr04

sec. XVI d.C

LILIO GROGORIO GIRALDI, De Deis Gentium varia et multiplex Historia, Libris sive Syntagmatibus XVII comphrensa: in qua simul de eorum imaginibus et cognominibus agitur, plurimaque etiam hactenus multis ignota explicantur, et plaraque clarius tractantur, Basileae per Ioannem Oporinum 1560

 

Salmacis nympha, Coeli et Terrae filia mollissima, fertur fuisse causa fontis Alicarnassi aquae appellandae Salmacidis: quam qui bibisset, vitio impudicitiae mollesceret ob eam rem, quod eius aditus angustatus parietibus, occasionem largiebatur iuvenibus petulantibus puerorum puellarumque violandarum, quia non patebat effugium inde Ennius Salmacidas spolia saguine et sudore. Haec Festus, meminit M. Cicero vide Victruvium libro 2, cap 8. Ovidius quarto Metamorph.

Unde sit infamis, quare male fortibus undis,

Salmacis enervet, tactosque remolliat artus,

Discite: causa later, vis est notissima fontis

Idem libro decimoquinto :

Cui non audita est obscenae Salmacis unda