Ermfm07

sec. XIV d.C

PETRUS BERCHORIUS, Metamorphosis Ovidiana Moraliter a Magistro Thoma Walleys Anglico de professione praedicatorum sub sanctissimo patre Dominico: explanata

Venundatur in aedibus Ascensianis et sub pellicano in vico sancti Iacobi Parisiis, 1509, libro IV folio 39-40, favola 8

 

Hermophroditus fuit filius Mercurii et Veneris nutritus in silvis ideis a deabus: huius erat facies in qua materque paterque cognosci poterant: Cum ergo esset puer pulcherrimus patriam reliquit Ida autem nutrice relicta ignotis errare locis ignota videre flumina gaudebat. Et sic usque ad quoddam stagnum iuxta civitatem carras in quo aqua erat limpidissima in qua quaedam nympha dicta salmacis saepississime se balneabat pervenit. Volens igitur puer se balneare in stagno vidit eum nympha ociosa et in eius exarsit amore eumque rogando alloquuta est dicens Puer o dignissime credi Esse deus thalamum subeamus eundem. Illi vero quid amor sit nesciens amorem Nymphae penitus refutavit. Ipsa vero post modum nudum illum et se balneantem respiciens ad ipsum nuda faliit et in amplexus et oscula eius ruit; pugnantemque tenet luctanti aque oscula carpit. Cumque puer: nec sic in ipsius consentiret amorem rogavit illa deos quod perpetuo non disiungerentur ab inuicem. Vota suos tetigere deos nam mixta duorum Corpora iunguntur. Et sic ex ipsis una persona constituta est habens utrumque sexum et naturam utriusque sequens et sub una duplex persona videtur. Ex tunc igitur quicunque in illo fonte se balneat solet effoeminari et quasi semivir fieri et a virilitate deficere et quasi in naturam foemineam commutari. Et ita factus hermophroditus ex natura duplici constitutus. Iste Hermophroditus filius Mercurii potest figurare dei filium super omnia speciosum qui a principio propriam patriam id est paradisum dimittere decrevit et ad aliena loca scilicet ad mundum se transferre et ibi in aqua se lavare Iuxta illud. Gen.XII. Egredere de terra tua et de cognatione tua. Ista Nympha ociosa potest figurare naturam humanam ocio deditam. fons iste potest significare virginem gloriosam claram limpidam et puram. Zach. XIII Erit fons patens domui david. Dic ergo quod nympha salmacis id est humana natura puerum istum a principio vidit per fidem ipsumque per caritatem amavit et eius copulam et vinonem affectavit ipsumque dignum esse deum putavit et eum ad incarnationem per prophetas humiliter postulavit dictens illud Esa. VI. Utinam dirumperes caelos et descenderes. Veruntamen iste a principio in istam copulam noluit consentire voluit differre ut dilatio magis faceret complacere. Abac. II. Si moram fecerit expecta eum. Finaliter autem iste in fontem misericordiae id est beatam virginem descendit ubi statim nympha ista id est natura humana se ipsi coniunxit: et sic adhesit quod ex duabus naturis una persona resultavit inquantum humana natura in persona dei filii supposita permansit. Fuit igitur iste partim masculus id est deus et partim foemina id est homo: Et licet naturae duplicis sit effectus tamen ipse unicus est et unus. Mat. XXIII. Magister vester unus est Christus. Iste et iam amor dicitur foeminus et semivir inquantum ille qui furerat rigidus et severus factus est per incarnationem mollis flebilis et benignus. Nam beata virgo effoeminavit ipsum inquantum eius rigorem in pietatem mutavit. Hier XXXI. Foemina circumdabit virum.