Ermfm03

sec. XII d.C

MYTHOGRAPHUS VATICANUS TERTIUS (edizione G.H. Bode, 1834), 9,2,25-40

[...]Juxta deliramentum

fabularum adhuc adolescentulus cum Venere fertur concubuisse, et Hermaphroditum, a suo et Veneris nomine nomen habentem, genuisse. Nam Graece Mercurius Ermes, Venus vero Aphrodite, id est spumea nuncupatur; aphros enim dicitur spuma. Quare autem Venus spumea dicatur, ubi de Saturno egimus, evidenter expressimus. Hermaphroditus igitur quasi Mercurii et Aphroditae dictus est filius. Hermaphroditos autem dicimus homines utriusque sexus, quos et Androgynos nuncupamus; aner enim vir Graece, gune mulier dicitur. Hermaphroditus autem significat quandam sermonis lascivitatem, quia plerumque, neglecta veritas ratione, superfluus sermonis ornatus requiritur. Hinc est, quod Sophiam legimus Merurio nubere noluisse. Licet enim sermo magnum sit rationalis creaturae ornamentum, sapientia tamen superfluum verborum ornatum respuit; non quod facundiae jungi refugiat, sed immoderatae verbositati misceri non consentit.