1567
NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationum fabularum libri decem, Venezia, Libro IX, f. 283, vv. 35 e sgg.
Post id tempus fabulantur Minervam Regiam Cadmi multis ornamentis preclare comparasse, cui Iupiter etiam Martis filiam est Veneris dedit in matrimonium Harmoniam, ad quas nuptias Dii omnes relicto coelo dicuntur adventasse; quo tempore fama est inter alia preclara Deorum munera peplum et monile admirabilis pulchritudinis, quod fuit Vulcani opus, à Cadmo donatum fuisse sponsae. Cadmus ex illa suscepit postea Ino, Semelen, Agaven, Antonoen, et Polydorum. Scriptum reliquit Pherecydes praeterea Harmonia Matisque filias fuisse Amazones, ut testatur Apollon. Etiam lib. 2 Argonaut (...). Cadmus post multas filiarum nepotumque suorum calamitates subrogatum in regnum Pentheo Agaeves et Echionis, filio relictis Thebis ad Echelienses cum Harmonia coniuge commigravit. Illi cum ab Illyris bello infestarentur responsum tulerunt futuram pene ipsos victoriam, si Cadmum et Harmoniam duces haberent : nam Cadmus et Harmonia apud Drilonis ripas abitabant, qui Illyrios à Liburnis disterminat ut scripsit in his Metrodorus in his commentario de consuetudine (....). Sunt autem Drilo et Naro Illyorum fluvii, qui Illyrios Liburnosque disterminant. Hoc in loco Cadmus et Harmonia abitarunt illi, qui sunt in angues conversi : qui oracoli autoritatem secuti eos duces illius expeditionis adversos Illyrios deligunt. Sic igitur Cadmus Illyriorumregno potitus aliquandiu feliciter egit, deinde paulopost in draconem et ipse et uxor mutati dicuntur à Iove in campos Elysios demissi fuisse, de qua mutatione quod apud Illyrios contigerit, ita meminit Dionysius in lib. De Situ Orbis (...) sic Nicander in Theriacis (....). Atque tot de Cadmo et Harmonia fabulose dicta fuerunt (....). Harmonia dicta est Veneris et Martis filia, quoniam vis musicae non solum erigit animos iacentes, et calamitatum miseriarumque humanarum cumulis oppressos, suavitateque quadam perfundit, sed etiam ad bellum viriles animos inflammat, cum musica multae nationes ante bellum usae sint, atque nunc etiam nonnullus est usus musicorum instrumentorum, quibus milites ad praelium incitentur. Hace causa fuit cur his parentibus Harmonia nata dicatur . Qui Electrae est Iovis filam crediderunt ; Harmoniam esse putarunt eam; quam Pythagorici in motibus Spherarum, corporumque coelestium fieri crediderunt. (...)