1340 ca.
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Reductorium morale, liber XV, libro IV, fab. 11
(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht , p. 82)
Cum Cadmus; videret horrendos casus & infortunia domus suæ quæ per diuersas clades defecerat: nimio dolore affectus considerans &quod; illud acciderat propter serpētem martiu.i. marti sacratum: quem diu ante occiderat rogavit deos vt ipsi eum in serpentem mutarent quod et factum est. Vxor autem eius videns eum in serpentem; paulatim transeuntem coepit clamare Cadme mane. teque; infelix his exime monstris: Et præ tristitia coepit si milia rogare & sic ipsam contigit cum marito transformari. Igitur isti serpentes nunc quoque; nec fugiunt hominem nec vulnere lædut Quodque; prius placiti fuerant meminere dracones. Per serpentem in scriptura intelligitur homo prudens. Math. X. Esto te prudentes sicut serpentes. Igitur dictum est quod; attentis infortunis eius cadmus; in serpentem vertitur: quia scilicet homo qui infortunia e experitur: in prudentiorem mutatur. Esai. XXVIII. Vexatio dabit intellectu: Tales etiam serpentes: dicuntur homines non laedere: quia vir prudens qui laesiones & malicias hominum expertus est. debet aliis mitior esse & ex his quæ experimento didicit debet aliis parcere: aliosque non lædere nec nocere. Heb.II. In eo enim in quo passus est ipse & temptatus potens est eis qui temptentur auxiliari. Et Eccl.XXXI. Intellige quae sunt proximi tui ex te ipso. Vxor autem eius in serpentem vertitur. quia facile est quod; amici & socij bonorum & prudentiu: eorum exemplo prudentes efficiuntur. Prouerbi.XIII. Qui cum sapientibus graditur sapienserit. Vel dic econtrario quod; plaerunque; cotingit quod; quando aliquis ad aliquod infortunium decidit: prae desperatione in serpentem vertitur: & quod serpentinus; maliciosus & venenosus efficitur vt ad statu pristinum per fraudes & dolos reducatur. Eccl.XIII. Nequissima paupertas in ore impij.
