1322-1323
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegorie Librorum Ovidii Metamorphoseos a magistero Johanne de Virgilio prosaice ac metrice compilate, Liber IV, 22
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, n. 22
Vigesima secunda transmutatio est de Cadmo et uxore, qui conversi sunt in serpentes. Quod sic habet intelligi. Nam Cadmus et uxor fuerunt quodam tempore in magno statu in Thebis. Unde intendebat magnis operibus. Sed dum essent senes non curabant de regimine sed solum de terrestribus. Quapropter dicuntur conversi in serpentes qui sunt animalia terrestria valde, quia serpunt per terram. Unde dictum est:
Cadmus et Hermione dum non sublimia querunt 215
Serpentes in humum pecora prona ferunt.
