X-XI sec.
MITOGRAPHUS VATICANUS II, 78
In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968
78. Cadmus
Nupsit Cadmus Hermionae, quae nata erat ex adulterio Martis et Veneris; sed malo omine. Postquam filiabus Solis Venus amores immisit, et singulae exitiali morbo detentae interierunt, Vulcanus Minervae consilio monile astu perfecit (nam consciam facti Minervam indicant oculi Gorgonae, qui in eodem monili gemmis erant inserti). Fecit ergo Vulcanus monile pulcherrimum infausti ominis, ita ut necesse esset hoc monile gestantem aerumnarum mole opprimi. Quod dedfit Hermionae, Martis et Veneris filiae, quum Cadmo Agenoris filio nuberet. Cuius malo omine multa adversa patiens, novissime Cadmo in Illyricum infortunia Thebarum fugiente, cum eo in draconem conversa est. (...)
