Armofm02

X-XI sec.

MITOGRAPHUS VATICANUS I, 150-151

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

150. Cadmus et Hermiona

Cadmus, Agenoris filius, postquam inspectator suarum calamitatum fuerat in exitu nepotum, perosus Thebarum sedes cum Hermiona, Veneris et Martis filia, conjuge sua, in Illyricos sinus profugit. Ibi a diis petita venia, ut in draconis speciem converteretur, qui initio mali causa fuit, vota sunt impleta, et in serpentes ambo versi sunt.

 

151. Monile Hermionae

Hermione, quae ex Martis et Veneris adulterio nata est, quum predicto Cadmo jungeretur matrimonio, aureum monile Vulcani accepit dono, hujusmodi venenis infectum, ut necesse esset hoc aurum gestanti aerumnarum molibus opprimi. Quantis enim veneficiis id ipsum monile secundum fabulas infectum fuerit, Statius evidentissime describit. Enimvero Hermiona et Cadmus, vir ejus, in dracones sunt conversi. Deinde illud accepit Agave, quae in furorem versa filium suum Pentheum trucidavit. Deinde Semele, quae Junone seducente, fulminata est a Jove. (...)