Leufm03

1373 ca.

GIOVANNI BOCCACCIO, Genealogiae Deorum (ed. Venezia 1497), XII, cap. XXXVIII, f. LXXXX

De Leucothoe Orcami filia

Leucothoen filiam fuisse Orcami & Eurimenis testatur Ovidius in maiori volumine ubi dicit quod eam fuitque ille dilexit Phoebus & in formam versus Eurimenis matris eius noctu accessit ad eam & licentiatis mulieribus suis tanquam secreta secum locutura in formam propriam rediit & patientem compressit. Quod cum Clitiae quae ante diligebatur a Phœbo ad aures devenisset zelo percita confestim Orcamo accusavit qui iratus atque severus nimium vivam sepeliri iussit. Phoebus autem cum illi vitam restituere nequiret. Eam in virgam thuream vertit. Huius fictionis ratio talis a quibusdam redditur puella ob adulterium cum slendido iuvene perpetra, tum iure sabeo vivam defossam: & cum eo in loco forte virga thurea nasceretur quarum abundatissima regio est solis virtute e sinu terrae in altum deducta locum fabulae adinvenit. Ego autem apud achemenidas locum puto: cui sit nomen vel fuerit Leucothoe: qui quam thure abundet ab incolis a sole diligi dicitur qui in matris formam trasformatus: idest in comlexionem ad enutriendas thureas virgas opportunam ibi descendit: & humiditat terrae iungitur adeo ut qui vivas plantas ibidem apponat consestim in altum educat.