1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, (ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509; composto tra 1342-1350), IV, fabula IV, f. XXXVIII
Venus volens se de sole qui suum adulterium revelaverat vindicare fecit ipsum in amore leucothoe cuiusdam virginis pulcherrimae orchami & eurimenes filiae taliter exardescere quod mundum illuminare aliquando obliviscebatur & tardius quam consueverat quandoque surgens: quandoque horam sui ortus anticipans iam dimisisse suum regimen videbatur ordoque rerum mirabiliter turbabantur. Igitur sol quadam vica in formam eurimenes matris puellae se mutavit & sic in thalamum intrans ubi puella erat: et famulas exterius emittens se locuturam cum filia simulavit. Solam igitur videns: figuram vetule Sol exuit & se esse deum qui videt omnia & mundi oculum declaravit & sic eam vi opprimens cum autem ea carnaliter habitavit. Clytiae quaedam alia quam idem sol prius dilexerat zelotypa invidit & orchamo patri puellae vulgavit adulterium. Qui filiam vivam in terram infodit: tumulumque super gravis addit harenae: ad quam sol radios suos vertens sed ipsam iam mortuam resuscitare non valens: eam in virgam thuream transformavit & thus eius ad sacrificandum sibi & aliis numinibus ordinavit. Istud potest allegari contra ecclesiasticos luxuriosos: quia saepe fit quod sol id est aliquis doctor vel praelatus alicuius malae mulieris amore vexatur & ibi taliter occupatur quod illuminare docrinis vel exemplis mundum vel patriam non dignatur immo surgendo & cubando inordinatus efficitur & quod plus est saepe fit ut mutato habitu in alterius speciem mutetur ut suam impudicitiam exequatur. Vel dic quod talis sol est aliquis subtilis haereticus qui ratione clericatus sui ad illuminandum patriam creditur esse dignus. Iste igitur matrem cuiuslibet personae simplicis se esse fingit & ex materna caritate sibi loqui se asserit & mundi oculum se dicit & sic per errores ipsum decepit & virginitatem id est innocentiae puritatem ei tollit propter quod pater eius deus ipsam finaliter in inferno per aeternam damnationem opprimit & includit. Vel dic quod talis est quaelibet virgo martyr. Quia enim sol id est christus cum ea copulatur per fidem & in forma matris ei apparet per caritatem pater eius mundus cum tyrannis ipsam interficit sed ipse sol christus ipsam in virgulam thuris mutat inquantum sequentibus miraculis per bonam famam redolere facit.