1342-1350 circa,
Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus
(ed. Utrecht 1962, copia dell’edizione a stampa del 1509),
IV, Fabula V
Clytie quae solis fuit amica facta est & zelotypa propter leucothoen quam sol diligebat & patri leucothos adulterium publicavit qui puellam vivam infodit & sic ipsa Clytie recuperasse amorem solis perditum se existimavit. Ad hanc tamen sol postea non accessit sed veneris modum ex tunc sibi fecit in illa. Unde prae dolore contabescens atque deficiens in florem qui heliotropium vel solsequium dicitur: est conversa qui adhuc solem sequitur adeo ut quocunque sol se vertat iste flos etiam se convertit. Ovidius illa suum quamvis radice tenetur vertitur ad solem mutataque servat amorem. Ista possunt dici contra invidos qui videntes amicam parvam plus se dilectam a sole id est ab aliquo domino vel potente procurant ei mortem vel gravamen ex hoc sperantes familiaritatem domini occasionaliter obtinere. Veruntamen cum hoc ad notitiam praedicti domini pervenerit inde confusionem habebunt & odium. Unde amorem & praemium expectabant itaque propter hoc finaliter dicere potuerunt illud Esa.LIX. Expectavimus lucem. Vel dic quod clycie significat animam peccatricem quam procerto sol iustitiae christus non dignatur respicere immo ipsam vilipendit. Eccle. XII. Altissimus odio habet peccatores. Debet igitur ista ad Christum solem per devotionem & orationem se convertere & per ipsius imitationem ipsum sequi & ad omnia puncta virtutum ad quae ipse dum viveret se convertit sese mentaliter inclinare: & in florem honestae conversationis finaliter se mutare & per affectum & desiderium se ad deum transportare […] Vel dic quod sol est praelatus qui cuilibet personae quae deliquit licet poeniteat: non debet statim bonum vultum ostendere ne facilitas veniae possit esse occasio culpae: Ipse vero poenitens licet rigorem praelati videat non debet ad humilitate recedere sed eum continue sequi: & se eius voluntati subiicere quantum potest. Eodem modo dato quod deus non statim arrideat: nec nostris petitionibus faveat non propter hoc a devotione & oratione cessandum est secundum illud apostoli Bonum facientes non deficiamus. Gal. VI.