1322-1323 circa,
Giovanni del Virgilio, Allegorie librorum Ovidii Metamorphoseos, IV,
Allegoria di Clizia
Septima trasmutatio est de Clicie, nam per Cliciem invidentem sorori intellige hominem libidinosum et stultum qui invidet sapientiori se. Unde si quid sapientie in se habet amittit. Quod intellige per hoc quod Sol qui est ipsa sapientia de cetero noluit eam adire. Sed per ipsam inspice Solem, intellige talem velle postmodum imbui sapientia quam prius habebat sed non potest, quia amissa evanescit sicut flos in quem fingitur esse mutatam. U. metrice d. e.:
Perturbans Clice plus se sapientis honorem
perspicit amissum flore nigrante iubat.