1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Lib. III, Fab. 9-10
Tiresias fuit vir quidam: qui casu inuenit: duos serpentes in simul coeuntes: quos cum percussisset ictu baculi mutatus est in foeminam et virilem amisit naturam. Cumque in statu foemineo septem annis mansisset factum est quod eosdem serpentes iterum concumbentes invenit: quos cum iterum percussisset in virum protinus est mutatus: et a statu foemineo trasformatus. Unde Ovidius. Percussis anguibus iisdem. Forma prior rediit genitivaque venit imago. Iste Tyresias significat populum iudaicum qui vir aprincipio fuit id est virtuosus et bonus: Sed quia serpentes invicem coeuntes id est duplicem christi naturam diuinam scilicet et humanam insimul iunctam per fidem et credulitatem recipere noluit: immo ipsos percussit et contempsit (Percussit enim naturam divinam trinitatem non recipiendo et filium a patre non distinguendo. Percussit humanam naturam ipsam in cruce occidendo et vituperiis afficiendo) Ideo dico quod iste Tyresias id est populus iudaeorum a virili conditione id est a fidei virtute et perfectione cecidit et in naturam foemineam id est in gentem imperfectam et instabilem mutatus fuit: ita quod per septennium id est per universitatem temporum: ipsos in foemineo statu id est imperfecto persistere oportebit. Veruntamen iste populus praedictos serpentes videbit et duplicem christi naturam credet ipsumque lachrymis et oratione poenitendo percutiet et movebit. Et sic fiet quod populus iste in virum iterum convertetur id est virtuosus et fidelis efficietur et ex malicia foeminea revertetur. Figura Exodi.IIII. De virga versa in serpentem quem primo moyses exhorruit sed cau dam eius postea appraehendit: et sic serpens in virgam iterum versus fuit nec moyses amplius timuit. Virga virtutis dei est dei filius benedictus qui cum in serpentem id est in mortalem hominem fuisset mutatus: Moyses id est iudaeorum populus accipe re vel credere noluit: sed potius horruit et contempsit. In cauda tamen id est in fine ipsum credendo accipiet et eum esse virgam id est dei filium recognoscet: quia cum plenitudo gentium introerit tunc omnis israel saluus fiet. Romanos.II. Cum Iuppiter et Iuno quadam die iocosius agerent et de carnis voluptatibus disputarent ad iudicandum uter in coitu maiorem delectationem inveniret vir scilicet an mulier: Tyresiam qui vir et foemina fuerat arbitrum elegerunt. Venus erat huic utraque nota: qui cum pro opinione Iovis: iudicasset et foeminam plus viro delectari dixisset: Iuno indignata eum lumine priavit. Iuppiter vero ei compatiens in recompensationem perditi visus scientiam futurorum ipsi dedit: ita quod ex tunc responsa verissima dabat de omnibus: quod valde famam ipsius ampliavit. Unde 0vidius. Pro lumine adempto Scire futura dedit: poenamque levavit honore. Tyresias aestiva perennitas interpetatur. Unde in figura temporis ponitur. Tempus igitur hyemalibus mendeibus dum in terris frigore stricto: nulla producit: masculinum quodammodo sexum significato Vere igitur iam regresso animalia lasciviam exercentia videns percutit ea virga id est aestu fervoris sicque in sexum foemineum id est in aestivam transit foecunditatem et ideo in modum foeminae aestatem posuerunt quia eo tempore germina prodeuntia sic suis tamqua a matris utero emergant folliculis. Serpentes sunt conceptionum tempora scilicet ver et autumnus. Igitur dum iterum coeunt animalia et ferunt germina percussit ea iterum Tyresias id est tempus iam ad hyemem vergens virga id est frigoris uredine sicque tandem in pristinam redit imaginem. Autumnus enim adeo cuncta affligit ut herbae iam marcescant succi arborum siceentu, et folia cadant. Sicque tempus ad frigus hyemale declinans in masculinam revertitur sterilitatem. Nec incongrue a septimo anno sexum mutasse dicitur: Septimo enim mense debent vices temporum variari ut monstratum est. Denique duobus diis igne atque aere de voluptate et de procreationis virtute discertantibus Tyresiam arbitrum quaereunt. Iustumque utpote rem~ expertus proferi iudicim. In fructuum emin generibus plus aba aere quam ab igne provenit. Aeris enim humiditas germinat flores in glebis et frondibus producit flores et multiplicat in folliculis. Calor vero ignis maturare dicta novit in granis Sed moxtyresias caecatur a Iunone illa scilicet de causa quod hyemis temus nubilo aeris caligante nigrescat. Iuppiter tamen id est calor aliqualiter hyemalem asperitatem leniens: seminum satorum spondet salutem et quasi iam praedicit. Unde et futurorum ei fingitur dedisse scientiam. Vel potest allegari fabula: quod Iuppiter id est deus iuvans damna et infortunia quae sustinemus solet recomensare et semper aliquam eis consolationem vel utilitatem miscere. Unde. Omnia proueniunt cum quodam incommoda fructu Vel potest dici quod illi qui lumi ne vel notitia mundanae prosperitaris sunt privati et visu terrenae sapientiae praegranantur vel privantur futurorum scientia dotantur inquantum tales ad cogitandum de futuris et de his quae ad salutem pertinent compelluntur: quia mundanae consolationis amissio spiritualis sapientiae et futurae meditationis est occasio Mathei.II. Caeci vident. Vel dic quod ubi sxteriores vires deficiunt : interiores fiunt acutiores : et ubi corporis oculos clauditur ad cognoscendum ardua meus levatur.