1322-1323
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, Liber III, 4
Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in “Il giornale dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV, p. 72, n. 27
Quarta trasmutatio est de Tyresia. Per Tyresiam qui fuit quodam tempore homo postea mulier possumus intelligere motum nature generative agendo et patendo. Per ipsum percuotere angues connexos intelligo influentiam lune que commovet generantia ad invicem. Sed per ipsum elapso septennio repercutientem eosdem intelligo cursum lune qui finitur in octo annis, et tunc adhuc percurrit. Sed per Tyresiam dedisse sententiam quod Juno habet in duplo de luxuria quam Jupiter intelligo quod aer tria operatur quia producit vegetate t luxuriat. Sed hoc solum unam quia abet maturare fetus productos. Unde dictum est:
Tyiresie motus nature dicitur yme.
Est vir dum generat femina quando parit.
Octene spatio dum nexos verberat angues
Luna suum cursum dum generamus agit.
145 Influit in terra tribus aer. Nempe maritat
Producit, vegetat, luxuriante sinu.
Ether maturat solum, sed fetibus aer
Orbat humum clausum providet ignis ei.
Sed moraliter hoc potest haberi: per Tyresiam possumus habere sodomitam qui est nunc vir nunc femina, et multa alia. Unde dictum est moraliter:
Pro re feminea dume sexum pensat utrumque
150 Tyresias mutat cum muliere virum.
Post lune cursum dum sexos querit eosdem
Factus homo lites inter utrumque secat.
Cuius iudicio vaga fertur femina nempe
Luxurie triplo compar habenda viro.
155 Iurgia iudicium dicunt muliebra cecum,
Quod fore divinum turba virilis habet.
