Tirfm04

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, III, 4

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234.

 

Tiresias duos serpentes vidit concubentes. Quos cum virga percussisset in feminam conversus est. Iterum post longum temporis eos vidit concubentes. Quibus similiter percussis, in pristinam conversus est naturam. Ideoqie cum Iupiter et Iuno de amoris qualitate certamen haberent, eum iudicem elegerunt. Ille dixit tres uncias amoris habere virum, VIIII mulierem. Iuno autem irata ei lumen ademit. Iupiter vero ei artem divinandi concessit in Grecia. Quam stupenda mutatio tantum est admiranda commentio. Gregi enim Tiresiam in modum temporis posuerunt quasi tereseon id est estiva perennitas. Ergo in verno tempore quod est masculinum quia in eo tempore est soliditas graminum, cum coeuntia sibi ad effectum animalia vidit, eaque virga id est furoris estu percussit, in temininum sexum convertitur id est in estatis fervorem vertitur. Ideo estatem in modum femine posuerant quia eodem tempore omnia suis emergunt patefacta folliculis vel foliis. Et quia duo sunt concipiendi tempora veris et autompni, iterum concepto prohibito, ad pristinam rediit formam vel immaginem. Autompnus enim masculino tempore omnia constringit. Deinde duous elementis factus est arbiter, scilicet igni atque aere, de genitiva amoris ratione certantibus. Denique istum profertum iudicium : in fructificandis enim seminibus dupla aeris qam ignis suppetit materia, aer enim maritat glebis et producit in foliis et gravidat in folliculis. Sol vero maturare novit in granis. Nam ut hoc certum sit cecatum a Iunone, illa videlicet causa, quod hiemis tempus nubilo aeris caligante nigrescit. Iupiter vero occultis vaporibus conceptionalem fetum ei futuri graminis subministrat id est quasi presenciam naturat. Etiam ob hanc causam Ianus bifrons esse dicitur, eo quo preterita respiciat et futura.