X-XI sec. d.C.
Mitografo Vaticano II, 84
In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968
Tiresias
Tiresias, Eueris filius,genere Thebanus, in monte Cyllene dracones concubitu haerentes virga, quum percussisset, in mulierem versus est. Et post temporis seriem iterum eos concumbentes videns, percussis rursus virga in eodem loco, in figuram rediit pristinam. Quo tempore inter Jovem et Junonem jocosa fuit disceptatio, utrum mas an femina majorem sentiret rei conjugalis voluptatem ; introductus judet Tiresias, qui utrumque naturam expertus fuerat, sensum mulieris ad comparationem viri triplicem fore asseveraverat. Ob hoc juno irata manus ejus preacedit, et eum excaecavit. Juppiter autem ob id ei concessit, ut VII aetates viveret, vatesque veracissimus haberetur. Tiresiam, quem diximus, intelligi volunt tempus, quod in vere dicitur masculum , quia tunc soliditas et clausura est germinum. Ergo dum vernum tempus coeuntia sibi effectu animalia viderit, eaque virga, id est fervoris aestu, percusserit; in femineum sexum convertiretur, dum in aestatis fervorem mutatur. Aestatem namque in modum feminae ponunt, quia omnia patefacta suis follicolis emergunt. Cujus genitura dum veniente autumno prohibetur, iterum in priorem concipiendi et stringendi imaginem convertitur. Denique quum duobus diis, id est duobus elementis, igni et aeri, judicandi causa adhibetur, justam de ejus judicio rationem profitetur. Ad fructificandum enim germina, tripla aeri prae igne suppetit materia. Aer enim et maritat in glebis, et perdurat in foliis, et gravidat in folliculis. Sol autem maturare tantum novit in granis. A Junone caecatur, quia hiemis tempus nubilosa aeris caligine obducitur. Juppiter vero ei vaporibus occultis preascientiam, id est conceptionem, futuri subministrat germinis.