Penfr03

1551

NATALE CONTI, Mythologiae sive explicationis fabularum libri decem, Venezia 1551, libro V

Edizione di riferimento 1567

 

Cum verò multa impura facinora Orgiorum, sacrorumque; Bacchanaliorum simulatione committerentur, Pentheus Agaves et Echionis filius Rex Thebanorum eo tempore conatus est pro viribus tantum turpitudinis evertere: sed cum periculosum sit regibus inveterare; cum nihil repentinum aequo animo natura patiatur, paulatimque delenda sint, quae minime conveniunt, proditum est in fabulis Bacchas in Pardales fuisse à Baccho mutatas, et Pentheum in taurum qui fuit ab illis unguibus discerptus, ut lusimus in nostro libro 4. Venantionum;

                 Denique Thebarum populos pervenit, et omnes

                 Occurrunt matres cadmeides, impius unus

                 Inventus Pentheus : captus formidine

                 Imperat hic sociis hunc arctis necter vinclis.

                 Invasera Deum mulyi multique sequentes

                 Percuntiunt saxis matres, rapiuntque coronas

                Compositas hederae ramis, et cuncta profanant.

                Tum pater immanem te fecit Penthea taurum.

                Pardalis in speciem matres mutavit, et illas

                Unguibus horrendis, et dentibus armat acutis.

                Discerpere ferae taurum, Regem que, profanum,

                Esse Dei quoniam sic illis visa voluntas.Alii dixerunt