Penfr01

1493

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV, Venezia, libro III

Cognita res meritam vati per Achaidas urbes   

Adtulerat famam, nomenque erat auguris ingens.

Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,

contemptor superum, Pentheus, praesagaque ridet

verba senis, tenebrasque et cladem lucis ademptae

obicit.

 

Echionides Pentheus: Pentheus Echionis et agaves fuit filius: qui dum Bacchum contemneret: eiusque sacra in Citherone specatret a matre aliisque bacchis putantibus ipsum esse aprum: fuit dilaceratus. Pentheus autem apo ton wenoous. Hoc est a luctu fuit cognomi natus.

[…]

“Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras

abtonuit mentes?”

 

Quis furor anguinae. Hac oratione Pentheus conatur deterrere Thebanos a sacrificiis Bacchi celebrandis. Id circo autem eos et anguigenas et prolem mavortiam vocat: quod a Draconis dentibus: qui in tutela Martis erat: originem ducant. Per quod quidem significant eos nullum cum mollibus viris vino ac libidini deditis commercium habere debere.