Penfm08

1342-1350

PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, III, Fab. XIII

Pentheus rex thebarum improperavit semel Tyresiae vati quod caecus esset cui Tyresias. Quam felix esses si tu quoque luminis huius orbus ait fie res. Festa enim Bacchi videmis et contemnes et exinde contemptus occidere. Accidit igitur quod cum Bacchus quodam die cum suis sacris ad festa eius celebranda venisset. Pentheus noluit suscipere festa : audiensque quod ista festa in monte Citherone celebrabantur : iuit illuc ad impediendum. Cum ergo ibi essent mater eius et sorores matris eius dicta festa celebrantes virtute Bacchi factum est quod mater et parentes eius praedictae insanirent ita quod videntes Pentheum ipsum esse aprum crediderunt et contra eum cucurrerunt: et eum lapidibus Thyrsis et Baculis occiderunt iuxa vaticinium Tyresiae dicentis et mille lacer spargere locis et sanguine silvas foedabis matremque tuam matrisque sorores. Dic quod fatuum est Bacchantes id est Bacchum seu vinum colentes redarguere vel in suo furore velle corripere vel castigare dato etiam quod ille qui corrigit sit Pentheus rex id est magnae dignitatis. Dato enim quod sit nepos vel filius ipsi tamen ebriosi ad hoc non intendunt immo si ipsos redargu it ipsam aprum id est inimicum deputabunt immo si ipsos redargu it ipsam aprum id est inimicum deputabunt contra eum insurgent et multipliciter perturbabunt. Ideo dicitur ecclesi. XXXI. In convivio vini non arguas proximum: et non despicias eum in iocunditate illius. Verba improperii non dicas illi. Vel si uls allega quod non est caecitas et infortunium aliquod alicui improperandum quia secundum philosophum in aethicis: caeco magis miserandum quam improperandum vel dic quod multis est utile oculis carere quibus visus est principalis occasio culpae. Exemplum de iudaeis qui Christum et eius facta viderunt et nolverunt propter hoc credere propter quod dicitur Io. IX. Si caeci essetis non haberetis peccatum.