Penfm04

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, III, 7-8

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

Penteus contemptor Bachi, mittens famulos suos causa capiendi, et Acestem pro eo captum in quem Bachus se mutaverat incarceravit, eumque tenere non potuit. Postea Bachus a matre sua eum fecit interfici. Penteus re vera religiosus fuit et contemptor Bachi id est ebritatis. Unde sacrificantes Bacho id est potationi vacantes a potatione abstrahebat. Quod ex ipsius nomine potest perpendi : Pentheus enim interpretatur totus in deo, a pan quod est deus qui misit ut teneretur Bachus id est ille qui ad potationem invitabat. Captus ergo fuit Acestes in quem Bachus se transfiguraverat id est qui a vino omnimo possessus fuerat. Quod ipsius nomen ostendit. Acestes enim sine cingulo dicitur, ‘a’ grece, ‘sine’ latine, ‘ceston’ cingulum, inde Acestes sine cingulo id est dissolutus. Tales siquidem festa Bachi faciunt. Dissolutum igitur id est ebrium Pentheus id est religiosus ligavit et incarceravit ad horam id est a potacione retraxit. Postea Agave mater insana id est ebria, quia ebriis interesse non volebat eum interfecit. Sicut et multi adhuc ita interficiuntur in Anglia. Naute Bachum id est vinum in litore ut carius venderent navi imposuerunt. De quo nimium potantes in mare ceciderunt. Unde fictum est eos in pisces esse mutatos.