Narfr08

sec. XVI d.C.

NATALE CONTI, Mythologiae sive explicationum fabularum libri decem, in Venezia, 1567, libro IX, cap. XVI "De Narcisso".

Narcissus autem, quem fabulae in florem sui nominis mutatum fuisse inquiunt, dicitur fuisse amnis Cephifsi et Nymphae Lyriopes filiius, ut patet apud Ovidi librum III Metamorphosi.

Prima fide, vocisque ratae tentamina sumpsit

Caerula Lyriope; quam quondam flumine curvo

Implicuit, clausaeque; suis Cephisus in undis

Vim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno

Infantem nymphe, iam tum qui posset amari,

Narcissumque vocat. De quo consultus an esset

Tempora maturae visurus longa senectae,

fatidicus vates, si se non noverit, inquit.

Echo autem capta eius amore illum diu insecuta est: sed eum cum amoris impatiens contabuisset, in solam vocem denique convertitur. Fabulantur hunc, ubi iam excrevisset, corporibusque ; forma in dies cum tenerioribus annis augesceret, ad fontem quendam purissimum labore venationis et aestu aliquando fatigatum devenisse ; qui cum se ad fontem bibiturus in genua deflexisset manibus in ora fontis firmatis, nondum labris ad aquam fontis admotis suam fundum habebat subnigrum. Tum Narcissus amore ac desiderio suae imaginis ita captus est, ut cum nullam potiundae talis formae sibi spem reliquam esse intelligeret, sui ipsius desiderio tandem paulatim contabuerit, ac Deorum misericordia denique in florem sui nominis fuerit conversus. Dictus fuit autem Narcissus … a torpendo scilicet, quia ob id desiderium torpuerit. Is flos Eumenidibus fuit postea consecratus, e quo deabus illis sacrificantes coronis utebantur, ut ait Ister in libro de Coronis. Scriptu reliquit Phanodemus libri V rerum Atticarum coronas e Narcisso confectas fuisse Proserpinae, quoniam florem illum colligeret cum rapta fuit a Plutone. Memoriae prodidit Pausanias in Baeoticis in finibus Thespiensium vicum Hedomacum fuisse, et in eo fontem Narcissum vocatum, in quo se Narcissus ut fama est, inspexerit. Scripsit Euanthes in fabulosis sororem illi gemellam fuisse cum oris forma, tum coma, et vestitu, et omni corporis parte similem. Hi cum simul venarentur ferunt sororem a puero amatam, qua mortua ille desiderii impatiens dicitur ad fontem venire solitus, ut eius imaginem ibi intuetetur. Sed cum id solatium non leve videretur, denique magnitudine desiderii deperiit : vel ut aliis magis placuit, se in fontem deiecit ac periit, ad quem ambo solebant convenire. At vero haec falsa esset, et ad Narcissi gratiam ficta testatur Pausanias, qui multis annis ante Narcissi tempora raptam fuisse Proserpinam Cereris filiam memoravit. Haec fabulose dicta sunt de Narcisso. At quid in hac fabula continetur vitae humanae utile, quod potuerit has ambages ad posteros iure transmittere? Imprudentem, et libidinosum, ac facinorosum hominem ultionem sequi significabat, veluti umbra sequitur corpus: nam tametsi Deus vindictam aliquandiu differt, tamen multo est acrior postea perditis hominibus profligandis. Istud autem tanto fit facilius, quanto maiores facultates aliquis ad res praeclare gerendas nactus fuerat. Nam qui nimium forma corporis gloriabatur, et in lasciviam acuebatur, quo pacto per formam non meruit perire? Omnia enim rerum humanarum nimius amor pernitiosus est imprudentibus, at nunc de Belidibus dicatur.