sec. XVI d.C.
ANDREA ALCIATI, Emblemata, Iurisconsulti carissimi. Lugduni, apud Gulielmum Rovillium, Sub scuto veneto, 1548
Philautia
Quod nimium tua forma tibi Narcisse placebat,
In florem, et noti est versa stuporis olus.
Ingenii est marcor, cladesque philautia doctos
Quae pessum plures datque deditque viros.
Qui veterum abiecta methodo, nova dogmata quaerunt,
Nilque suas praeter tradere phantasias.