Narfm11

sec. XIV d.C. (Composto probabilmente prima del 1342 ad Avignone e rielaborato a Parigi nel 1350)

PETRUS BERCHORIUS (PIERRE BERSUIRE), Ovidius Moralizatus ovvero Metamorphosis Ovidiana Moraliter Explanata, III, XI-XII.

 

Fa. XI

 

Cum tyresias daret responsa verissima petium fuit si filius Lyriopes nymphae: nominee narcissus qui erat puer pulcherrimus diu esset victurus: qui respondit sic. Si se non noverit inquit Ac si diceret quod diu erat victurus: dum tamen suam forman et pulchritudinem non esset visurus. Cum igitur narcissus a nymphis et puellis pluries esset requisitus et omnes contemneret et de pulchritudinem superbiret ita quod echo nympham vociferam ipsum insequentem et eum alloqui cupientem sed non valentem eo loqui quod non poterat sed solum ad verba ultima respondere fugeret et eius amorem penitus exhorreret: propter quod ipsa echo ex toto evanuisset: et in vocem decessisset: factum est quod idem narcissus quadam vicaecum fatigatus esset: ad quendam clarissimus fonts venisset: et bibere vellet incoepit umbram suam pulcherrimam respicere: et suam imaginem coepit tam feruenter amare: quod cum ipsam non posset tangere: et prae amore umbrae recedere nollet necesse habuit ibi fame et inedia periere. Anima igitur eius apud inferos se in aquis stygiis ad hunc respiciens mirabatur. Corpus autem eius in florem purpureum est conversum. Ovidius. Nusquam corpus erat: croceum pro corpore florem. Inveniunt foliis medium ciungentibus albis. Revera talis sententia tyresiae quotidie verificatur in multis quia multi sunt qui spiritualiter viverent: si se et suam pulchritudimen non viderent nec attenderent. Sed quia plaerunque accidit quod quidam summa pulchritudine vigent ita quod pulchritudinem corporis quantum ad formam: pulchritudinem animae quantum ad scentiam: pulcritudinem fortunae quantum ad opulentiam magnam habent: ideo ipsi in superbiam elati omnes alios despiciunt nulliusque volunt societatem aut copulam immo alios indignos societate et familiaritate sua credentes ipsos fatue vilipendunt. Qui igitur? Pro certo isti in fonte mundanae prosperitatis videntes umbram et eminentiam status sui quae omnia transeunt sicut umbra. Sapientiae. V. Ita ferventer ipsam diligunt: et se in ea ita glorificant: quod animae vitam perdunt. Bonum igitur est quod homo se non videat: et quod ad suas naturales: temporales et morales pulchritudines per complacentiam non respiciat ne ex hoc alios vilipendat. Et ideo bene commendatur ignorantia canticorum. I. ubi animae dicitur. Si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi: et sequitur. Pulchrae sunt genae tuae.

Fa. XII

Echo fuit quaedam nympha loquacissima quae Iovi in adulteriis favens: quando nymphas in montibus opprimebat Iunonem Iovi uxorem ne maritum in adulterio depraehenderet: in verbis Echo tenebat. Cum igitur fraudem Echus: Iuno quadam die percepisset et se illusam ab ea cognovisset indignata ab ea garrulitatem abstulit et potestate loquendi: vel respondendi ipsi interdixit: et quod solum ad ultima verba possit respondere licentiam ipsi dedit. Ovidius. Vocalis nymphae quae nec reticere lloquenti nec prior ipsa loqui didicit resonabilis Echo. Ex tunc igitur Echo in silvis montibus et fluminibus habitavit et quotiens in vocem ex toto mutata: et ad resonadum in montibus ordinata. Ista igitur est vox quae in montibus et silvis auditur quando aliquid dicitur aut clamatur. Ovidius. Inde latet silvis nulloque in monte videtur ; omnibus auditur sonus est qui vivit in illa. Dic quod Echo significat adulatores qui et montes id est prelatos : silvas id est religiosos : flumina id est seculares et delicatos frequentant et circa ipsos resonant et clamant. Si enim contingat aliquid ab aliquo dicit statim solent ad verba ipsius respondere : et verbum eius tamquam benedictum replicare. Unde textus. Haec in fine loquendi ingeminat voces : auditaque verba reportat. Et Ecc. XIII. Dives locutus est et omnes tacuerunt : et verbus illius usque ad nubes peerduxerunt. Vel dic quod tales Echo sunt quaedam litigiosae et brigosae mulieresvel etiam quidam servitores queruli qui ultimum verbum semper volunt habere : et ad omnia quae dicuntur a maritis atque dominis respondere. Etsi ab eis repraehenduntur semper murmurant. Contra illud Leviti. XIX. Non eris criminator aut susurro in populis. Vel dic contra derisores: qui verba aliorum deridendo referunt et resumunt ipsique si quae sibi placentia vel placida non audiunt saepe multiplicant atque dicunt.