sec. XIV d.C. (1322-1323)
GIOVANNI del VIRGILIO, Allegorie Librorum Ovidii Methamorphoseos a Magistro Johanne De Virgilio Prosaice Ac Metrice Compilate, III, 5-6
5. Quinta trasmutatio est de Echo. Nam per dominam Echo intelligo sonum qui causatur ex repercussioneb aeris in aliquem locum. Per ipsam ire per silvas intellige quod in silvis et montibus precipue generatur talis vox U.d.e.,
Montibus et silvis Echo respondet opacis
Aere nam clauso verba remissa sonant.
6. Sexta trasmutatio est de Narciso. Per Narcisum intelligo quemcumque hominem famosum. Et per ipsum capi amore umbre sue intelligo illum qui nimis confidit in fama sua que est sicut umbra quedam. Per ipsum esse conversum in florem intelligo quod fama huius mundi est sicut flos, quia sicut flos cito vanescit, ita fama huius mundi varia est.
U. d. e.:
Vanuit in florem fame candore repulso
Que nimis illexit corporis umbra fugax