sec. XII d.C.
ALEXANDER NECKAM, De naturis rerum libri duo,239 f.
Per echo autem designantur quidam nimis proni ad loquendum, immo extrema locutione uti desiderant isti nobiles triumphatores...Nec sine causa a poetis dictum est, echo amore Narcissi accensam esse. Pe Narcissum enim inanis designatur gloria, que umbra sui ipsius fallitur. Vanitate enim sui ipsius decipitur inanis gloria, dum se ipsam nimis miratur et nimis commendat. In aquis autem resultat imago Narcissi, qua accenditur sui ipsius nimis vehemens amator ; quia dum in rebus transitoriis pompam sui umbratilem admiratur obstupescens gloria, nimio suo amore infeliciter ignescit. Tandem in florem mutatur, quia evanescit mundana gloria, et ipsum nomen solum superest. Ubi est gloriam Caesarum?