Narfm06

sec. XII d.C. (1175)

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegorie super Ovidii Metamorphosin, III, 5-6

 

Narcissus puer admodum pulcher multis placuit, et Echo. Quam quia contempsit, ea pre dolore latens mutata est in lapidem. Ipse postea videns umbram, sui captus amore, quia umbram obtinere non potuit, deficit pre dolore adeo quod in florem mutatus fuit. Re vera per Narcissum arroganciam accipere possum, que multis placet si et illi placet arroganti. Per echo hominis bonam famam, que arrogantem amaret benedicendo extolleret nisi ipse se cunctis preferendo bonam famam contempneret. Quia igitur contempta fuit, latuit nichil boni dicendo echo quam alibi. Narcissus vero umbram suam dicitur amavisse qui excellenciam suam cunctis rebus pretulit. Unde deceptus deficiendo cum iam nullius haberertur momenti, mutatus est in florem id est in rem inutilem, quia cito evanuit ad modum floris.