sec.
MITOGRAFO VATICANO II (Ed. Bode 1854), 180, Alciope et Narcissus.
Alcione Nympha ex amne Cephiso Narcissum procreavit cui Tiresias omnia prospera pollicitus est, si pulchritudini tantum suae non adeo confideret. Hunc igitur Echo, filia Junonis, quum diligeret, et sui potiendi viam non inveniret, amore juvenis, quem extremis vocibus fugientem persequebatur, extabuit. Cujus in lapidem versae et in montibus absconditae vox tantum auditur. Id tamen ei accidit Junonis instinctu, quod garrulitate sua eam saepe esset morata, ne Jovem, in montibus Nymphas persequentem, deprehedere posset. Obi d etiam fertur ob deformitatem montibus esse recondita, ne quid eius praeter vocem conspici possit. Narcissus autem supradictum ob nimiam despectionem et crudelitatem, quam in Echo exercuerat, Nemesis, id est Fortuna ultrix fastidientium, in amorem sui compulit, ut non minori ac illa exureretur igne. Qui quum ex assidua fatigatione venationis juxta fontem procubuisset, et hauriens aquam, imaginem sui perspexisset, alienam putans, adamavit, ejusque desideriis ita ut vita privaretur, intabuit. Ex cujus reliquiis flos oritur, quem Najades Nymphae, casum fratis flentes, narcissus nomine annotaverunt.