Narfm04

sec. X/ XI d.C.

MITOGRAFO VATICANO I (ed.Bode, 1854), fab. 185

 

Liriope Nympha ex amne Cephiso procreavit Narcissum, cui Tiresias omnia prospera pollicitus est, si pulchritudinis suae nullam habuisse notitiam. Hunc igitur quum Echo diligeret, neque ullam viam potiendi invenirent, cura juvenis, quem extremis vocibus persequeretur fugientem, extabuit; ejusque corporis reliquiae in lapidem versae sunt. Quod ei accidit Junonis ira, quia garrulitate sua eam saepe est morata, ne Juppiter in montibus, dum persequeretur Nymphas, deprehendi posset. Fertur Echo filia Junonis, et ob deformitatem in montibus esse abscondita, ne quid ejus praeter vocem inspici posset, quae tamen post obitum audita. Narcissum autem supra dictum ob nimiam crudelitatem, quam in Echo exhibeat, Nemesis, id est Fortuna ultrix fastidientium, in amorem sui pertulit, ut non minori flamma, ac illa, exureretur. Qui quum assidua venatione fatigatus Juxta fontem in opaco procubuisset, et hauriens aquam similitudem sui conspexisset, et diutius ibidem moraretur, novissime extabuit, ita ut vita privaretur. Ex cujus reliquiis flos extitit, quem Najades Nymphae, flentes casum fratis, Narcissi nomine notarunt.