1556
NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationis fabularum, V 145-146
Bacchus quem Dyonisus etiam vocarunt, è quibus parentibus ortus sit, diverse fuerunt antiquorum poetarum opiniones. Nam Orpheus in hymno in Dyonisum Semeles illum filium dixit, et apud mare hoc pacto:
Te Dionyse pater canimus Semeleia proles,
Quem videre maris ventosi ad litora primum.
Idem postea in alio hymno Iovis eiusdem Semeles filium inquit:
Comptum hedera conimus Dionysum multa frementem;
et Iovis et Semeles claram de sanguine prolem.
Fuit mortalem mortalis Semele, et Cadmi filia, ut ait Euripides in Bacchis:(.....)Fabulantur poetae Iovem Semeles preastantissuma forma captum, illam aliquando compressise; quod cum graviter ferre Iuno, pellicumque numerus in dies cresceret, dicitur è caelo descendisse, seque in anum mutasse, ac persuase Semel ut Iovem per stigiam palude iurare compelleret, quod is esse sibi munus, quod vellet, concessurus. Fore enim pulcherrimum spectaculum, si Iupiter cum maiestate ad eam accessiset, dicebat: eamque tum demum se a Iovem compressa fuisse posse gloriari. Cum igitur iurasset Iupiter a se concesserut sine nomine quidquid peteret, illa petiut ut talis ad se adiret qualis ad Iunonem accederet solebat. Verum cum ipsa esset mortalis, vim fulminis sustinere non potuit, quare continuo, ut dicitur in cinerem est conversa. Id explicavit ita Ovidio in lib. 3. Metamorph. Rogat illa ….artis. Non defuerunt tamen qui insulsam causam attulerint cur Semele igne celesti conflagrarit: quia Iupiter scilicet iratus fuerit, quod iurare per Stygiam paludem rogaretur ac in illam fulmen contorserit. Alli flagrasse Semelem igne celesti inquiunt, quia cum diceretur cum Iove congressa illa negaverit, quod indigne tulit Iupiter et in em fulmen iaculatus est , ut ait Euripid. In Bacchis in his:
Ille est refert adesse Dionysum Deum.
Affutus ille olim femori ut Iovis fuit.
Flammis ut idem fulminis flammatus est
Cum matre, quae Iovis negavit nuptias.
Orpheus tamen in hymno quodam in Dyonisium, Iovis est Proserpinei filium putavit, ut est in eo versu; Persephones prudens Iovis est de femine nate. Idem in alio hymno, quem scripsit in nomen Mises (in greco nel testo), Isidis Aegyptiae filium Dionysum appellat; Iside prudenti cum diva matre, fluenta ad Aegypti, Nymphisque suis nutricibus una. Hunc Deum bimatrem vocantur, non quia duas habuerit matres, sed quod cum Semele mater arsisset , ex igne surreptus Iovis, femori assutus fuerit qui matris munere functus fuit ut ait Ovid. In lib. 3
Imperfectus ..... complet.Orpheus in hymno in Sabazium Dionysum inquit a Sabazio Iovis Femoris assutum fuisse; cum tamen alii Sabazium fuisse filium Bacchi inquiant, alii Bacchum ipsum alii alium daemonem; de quo ita scribit Orpheus; Audi magne pater Saturno nate Sabati. Qui Bachhum horrisonum Dyonisum ut adultus adiret Frondosum Tmolum femoris mira arte fuisti. Vocatus fuit autem Dionysus, quia pupugerit Iovis femur cum natus esset cornutus, ut asserit Stesimbrotus quamvis Aristodemus dictum maluerit quia Iup. pluviam demiserit, cum natus fuit. At Demarchus in lib. 9 Dyonisiacorumeum vocatum fuisse Dionysium scribit, quia Iupiter claudus esset cum illum assutum femori gestaret, ut paret in his, est ad ipso Iove gestum fuisse, et femori assutum; sapiens Atlantide cretus,
Hinc Bacchum, patris illum de nomine dixit
Mox Dionysum, quod gestans haec pondera tanta
Poplite claudus iit Saturnius ipse gravato.
Nanque syracusii soliti sunt dicere Nysum,
Claudum. Hic aflutus nuper natusque vocatus
Tum fuit : ipse parens femori nanque assuit illum.
At vero Meleager non assutum (o affutum ??) fuisse femori Iovis arbitratus est sed ab ipsis nymphis è cineribus maternis statim ereptum et educatum, cum ita scribat;
E Cinere ut Bacchum Nympae cepere sorores,
Membraque laverunt fonte perennis aquae,
Iunctus amicitia est Nymphis. Si forte repellas,
Natum de flammis exeperire Deum.
A qua sententia videntur non magnopere dissentire est carmina illa, quae sunt in lib. 9 Dionysiacorum apud Demarchum, qui scribit Dionysium ab Horis fuisse educatum, ut est in his; Exerere illum divino semine natum Horae : mox hederae crines cinxere corona.
At suavissimus Euripides in Bacchis Iovem sibi femori assuisse inquit his verbis:
Cum femori igni ex immortali Iupiter Patiens arripuit eum, Ista ita locutus est:
Vero ò Dithyrambe, meum Masculum hunc in uterum, veni.
Fuisse vero Semelen apud Acheloum fluvium percussam fulmine, est à dirce Archeloi filia susceptum Dionysium, antequam Iovis femori assueretur, ita idem significavit ;