Semfr04

1548

LILIO GREGORIO GYRALDI, De Deis Gentium

Testo tratto da l’edizione del 1560

Communis tamen poetarum opinio, Bacchum Iovis et Semeles filium facit. hinc Bacchus ipse in priore in dionysum hymno, ut aliquando è Graeco convertit: Ipse ego sum Dionysus Eribromus, edidit ipsa me mater Semele, summo commicta Tonanti. Qua de re consentium Diod. Et euseb. Et quidem pluribus, quae nos ita brevissime repentimus, Cadmus e tradunt Agenoris filium ex Phoenicia ad querendam Europam, quae fuerat ab Iove rapta, a rege missum fuisse: et cum non inveniret, tandem in Boetiam devenisse, ibique Thebas condidisse, cumq3 Harmonia Veneris filiam duxisset uxorem, Semelem et forores eius genuisse, Iove autem Semelis amore capto, et ea multis artibus potito, Iunonis fraude, Semele Iovem tandem exorat, ut ad ea se, uti solitus esset, ad Iunonem accederet: illam non tulisse fulgura et tonitrura, exanimatamq3 conflagrasse, edito abortu infante, Iovem femori suo puerum affuisse, perfecto partus tempore foetum edidisse, in Dracano nubiloso, ut canit Thocritus, ita enim feribit in Bacchis, seu Leonis poemate: Quem dracano in nebuloso,Iuppiter, exoluens ingens femur, edidit altus.

Hoc quidem Iovis femore Tiresia aliter interpretatur apud Euripidem in Bacchid. Multis verisibus. Addunt praeterea fabulae Parcas ipsum anguibus cinxisse, illis quidam immanibus, innoxie tamen pueri ora lambertibus. Unde est illud poeta Catulli de Bacchi comitibus:Pars sese tortis serpentibus incingebant. (……) Post hoc Mercurius ab Iove traditrum puerum ad Nymphae specum detulit, nymphaeius educandum, quo in loco Dionysus nunc cupatum ferunt, de patri set Nympharum nomine.