Semfr01

1489

MARSILIO FICINO, De vita 

Bacchum poetae, summum antistitem sacerdotum, bis natum canunt, forte significantes vel futurum sacerdotem statim initiatum oportere renasci, vel perfecti tandem sacerdotis mentem Deo penitus ebriam iam videri renatam; aut forsan humiliore sensu vinum, Bacchi germen, generari semel in vite quasi Semele maturis sub Phoebo racemis, regenerari rursum post ipsum vindemiae fulmen in suo vase vinum velut in Iovis femore merum. Sed de sacris impraesentia mysteriis non est loquendum, ubi mox physica potius ope languentibus opitulaturi sumus. Nec agendum stilo gravitatis servo, sed libero potius et iocoso, postquam a Libero patre nescio quomodo statim exorsi sumus. Et recte, inquam, nescio quomodo, nam forte prudentior aliquis a Phoebo, medicorum primo, potius quam a Baccho medicinam auspicatus esset. Quid vero, si quod non vanum omen sit in ore nunc sorte quadam proferente Bacchum? Hic enim almo quodam vino securitateque laetissima salubrius forte medetur, quam herbis ille suis carminibusque Phoebus. Quocunque vero sensu vel illa vel haec acceperis, dux ille sacerdotum Bacchus geminas quasi matres habuisse fertur. Melchisedech autem, summus ille sacerdos, unam vix matrem, unum vix patrem habuit. Ego sacerdos minimus patres habui duos: Ficinum medicum, Cosmum Medicem. Ex illo natus sum, ex isto renatus. Ille quidem me Galieno tum medico tum Platonico commendavit; hic autem divino consecravit me Platoni. Et hic similiter atque ille Marsilium medico destinavit: Galienus quidem corporum, Plato vero medicus animorum. Iamdiu igitur sub Platone salutarem animorum exercui medicinam, quando post librorum omnium eius interpretationem, mox decem atque octo De animorum immortalitate libros et aeterna felicitate composui, ita pro viribus patri meo Medici satisfaciens