1340 ca.
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Reductorium morale, , libro III, fab. 7
Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht
FA.VII. Fratres pauperis hominis oderunt eum: in super e amici procul recesserunt a beo. Cum iupiter adamasset semelen quae erat de genere agenoris impregnauit eam: e genuit in eadem bacchum Iuno igitur inuida videns a marito suo ioue semelen impregnatam trasformauit se in speciem vnius vetulae beroes scilicet quae erat nutrix ipsius semeles. Monuit igitur eam ne alius nomine ious concubuisset cum ea pro eo quod multi nomine diuorum thalamos iniere pudicos. Monuit eam inquam ut prima vice qua iupiter venieret et eam unum domum postularet ab ispo. Quo concesso peteret ut talis ac tantum ac tali forma coniungeretur cum ipsa qualis e quantus coniungitur cum iunione. Credidit semele si mulatte nutrici. Venit iuppiter petit ista donum: conceditur a iouee firmatur stygio giuramento: declarat illa petitionem praedictam. Quod audiens iuppiter ingemuit sed iuramentum cum irritare non valeret: moestissimus altum aethera conscendit: e statim affuit cum ignibus et tonitruis e semelen concreamauit: quia corpus mor tale tumultus non tulit aethereoa: donisque iugalibus arsit: Et sic ex deceptione Iunonis in vetulam tranformatae: ipsa petit id quod sibi nociturum erat. Iuppiter enim accipitur pro aere superiori Iuno pro inferiori in quorum coniunctione fiunt ignes e ttonitrua de quibus semele non cauebat. Ista possunt applicari contra proditores quia scilicet more iunonis: inuidi: quando volunt semele id est aliquam personam decidere tranforant se in nutricem eius id est fingunt se esse beniuolos e amicos: e sic sub specie ami citiate consulunt facere i propter quod tribulationis e aduer sitatibus conflagrentur. Bene igitur consilitur primae Ioannis. IIII Nolite omni spiriti credere: sed probate spiritus si ex deo sint. Vel potest allegari contra semplice e fatuos qui maiora appetunt quam sunr digni: e proprio statu non sunt contenti. Et ideo cum ioue id est cum magnis dominis maiorem fam iliaritatem habere volunt: propter quod frequenter pereunt e ignibus tribu lationum cremantur quitamen si in inferiore gradu mansissent: incolumes seruarentur. Ideo dicitur Prouerbiorum primo Stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt. Cum Iuppiter fulminasset semelen in qua genuerat bacchum: noliuit filius cum matre perire. Et ideo ipsum de ventre ma tris extratit: e in suo foemore inseruit: e immisit e ibi eum usque ad complementum.XI. mensium custodiuit: quem postea parturiut e propter hoc bacchus bis genitus dictus fuit. Fuertat etiam dictus ignigena quia ab igne fu erat raptus: e ne Iuno nouerca ipsum inueniret a nymphis nyseidibus fuit in hedera inoulutus. E in antris earum reconditus e nu tritus. Ounidius. Datum Nymphae Nyseides antris: Occulere suislactisque alimenta dedere. Per bacchum qui inebriat: intelligitur vera fides quae feruore deuotionis inebriat seruos Christi. Per semelen intelligetur populus iudaicus: per nymphas intelligo populum gentilem e paganum. Dico igitur quod a principio Iuppiter id est deus pater: semelen synagogam: baccho id est feruore fidei impregnauit ipsamq2ue fidem ipsi soli tradidit. Amos. III. Tantum vos cognomi ex omnibus cognationibus terrae. Ipsa autem semele conversa est in arcum prauum christum uccidendo: e infedelitatem incorrendo ideo ab ispo deo fulminata est. Bacchus autem iste id est virus fidei ab ipsa esu sublatus: e nymphis nyseidibus id est populis gentilibus est traditus: et com missus Constat enim quod deu pater fidem catholicam a populo iudaeorum abstulit: ipsamque gentili populo commisit: qui ipsam gratanter recepit e hedera semper virenti e ornauit. Ita quod ex tunc ipsa gentilitas ipsi bacchi id est fidei: suam ederam id est suas philosophicas scientias dedicauit. Mathei. XXI. Auferretur a vobis regnum dei e dabitur genti facenti fructus eius. Vel dic quod bacchus esy chritus qui dicitur ignigena: e bis genitus. Deute ronimii. IIII. Deus noster ignis consumens est. Bis genitus a patre quo ad deitatem: e a matre quo ad hum,anitatem. Iste igitur sic inuolutus hedera id est carne humana Nymphis id est sanctis animabus traditur in sacramento altaris: e ab ipsis deuote perfidem suscipitur e lacte deuotionis nutritur. Unde dicere potest deus pater vel virgo Maria animae illud. Exodi. II. Accipe puerum istum e nutri mihi: e ego tib i dabo mercedem tuam.