Semfm06

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, III,  3

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234.

Iupiter, amans Semelem, Bacho eam impregnavit. Ad quam Iuno veniens inducta forma vetule ei persuasit quod tale quidem a Iove quererert unde fulminari meruit. Iupiter est ether id est ignis per quem habemus furorem et ardorem potandi, Semelem id est dissolutionem amans, quia Semele interpretatur corpus dissolutum. Et dissolutis potius quam aliis subintrat ille ardor potandi. Ad quam veniens, Bacho eam gravidat id est vino inebriat. Quam Iuno volens decipere id est muliebris fragilitas que maior est virili sicut Iuno inferior est Iove marito, eam facere facit unde a Iove fulminatur id est impaciencia veniens ex fragilitate sexus muliebris facit eam vacare potatitoni adeo quod ex nimitate vini exerminata redditur. In specie vetule dicitur illud Iuno persuassisse ideo quod vetule vinosiores sunt quam iuniores