Semfm05

XI-XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO III, 12, 4-11

Testo da : G. H. Bode, Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, Hildesheim, 1968 pp. 245-246

12-4 (…) Ut male sanos Adscriptis Liber Satyris Faunisque poëtas;

Vel quia semper virent hederae, sicut carmina aeternitatem merentur. Habet fabula, regem Thraciae Lyvurgum, dum contemnens Bacchum ejus amputaret vites, crura sua indicisse. Revera autem, ut Servius dicit, absteminus fuit, quos constat acrioris naturae esse, quod etiam de Demosthene dictum est.

Cur de Semele, una filiarum Cadmi, Jove fulminante, natus perhibeatur, nihil me quod tradi dignum judicaverim legisse memini. Hoc temen non praetermittere duxi, quod IV erant sorores,Ino, Autonoë, Semele et Agave; et IV sunt, ut ait Fulgentius, ebrietatis genera, id est vinolentia, rerum oblivio, libido, insania. Prima namque est Ino, quae vinum interpretatur; secunda Autonoë, id est, se ipsa non cognoscens; termia Semele, quae corpus solutum interpretatur; quarta Agave, quam quia nominis ejus interpretatio vel incongrua fortasse visa est, vel Latinis incognita, praetereoo; tamen insaniae comparabimus, quia Panthei filii sui caput, sicut in fabula legitur, violenter abscidit. Ut autem paulo altius ordiri videamur, habet fabula, Gigantes Bacchum inebriatum invenisse, etdiscerpto eo per membra, frusta sepellisse, et eum paulo post vivum et integrum resurrexisse. Quod figmentum discipuli Orphei interpretati leguntur, nihil aliud Bacchum quam animam mundi intellingendum assertes; quae, ut ferunt philosophi, quamvis quasi membrantim per mundi corpora dividatur, semper tamen se reintegrare videtur, corporib emergens, et se formans, dum semper una eademque perseverans, nullam simplicitatis suae patitur sectionem. Hanc etiam fabulam in sacris ejus repraesentasse leguntur.