Semfm04

XI-XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO II, 79, 80

Testo da : G. H. Bode, Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, Hildesheim, 1968 p.102-103

79. Juno et Semele. Juno cuum videret, Semelem, Cadmi filiam, quae et Thyone dicitur, a Jove diligi, in aniculam versa est, et Semeles limen ingrediens, ipsi ita locuta est: Si te, ut perhibent, integer amat Juppiter, ab eoimpetra, ut talis ad te veniat, quails Junoni solet vider. Quod quum Semele a Jove rogaret, ille martalem nullo modo talem adventum posse ferre dixit. Illa autem instante, tandem promisit, tali habitu se ad eam esse venturum, quali ad Junonem venit. Qui quum venisset cum fulmine, Semele sustinere non potuti, et obiit. Juppietr vero, aperto ejus velocissime utero, Liberum patrem ipse et Mercurius aperto femore suo abdidisse dicitur, ut expletis novem mensibus, legittime nasceretur. Postea, completis maternis mensibus, Nymphis, quaeNysam, montem Indiae, frequentabant, clam tradidit nutriendum. Quem postea Ino, uxor Athamantis ex Aeolo geniti, matertera sua, soror videlicet Semeles, nutrisse perhibentur. Hinc irata Juno furorem Athamanti, marito Inonis, immisit, ut filius suos vellet uccidere; sperans ut, si Liberum patrem invenire posset, simili, ut liberos, sorte perimeret. Hinc Athamas mox unum filius suum Learchum Herculis extinxit sagittis. Ino vero maritum suum ubi furore et se cum illo praecipitavit in mare. Qui postduim un does marinos conversi sunt; Melicerta in Portumnum, qui Graece Palaemon dicitur; Ino in marina deam, quae Grasce dicitur Leucothea. Palaemonis autem corpus quum Corinthum fuisset appulsum, es habitu contemplatim, regis fuisse filius, humaverunt. Cui humato institutum fertur lustrale certamen.

80. Liber. Liber, adultae factus aetatis, Indiam sibi subjugavit. Inde reveretens, quum indeserta et e xtrema parte Libyae teneretur, ac siti laboraret exercitus, rogasse dicitur Jovem, ut se, aquam ei ostendendo, patrem probaret. Mox ex arena aries apparuit, qui pede elevato monstravit locum, ubi fodiens aquam posset invenire. Tunc aperta terra, egressa es aqua largissima; vel, ut alii dicunt, aries ipsi apparuit, quo duce Liber aquam invenit. Inventa autem aqua, petit a Jove, ut arietem in astra transferret. In eo autem loco, ubi aqua fluxit, templum constituit, quod Jovis Ammonis dicitur. Simulacruim etiam wjus, adjectis cornibus arietinis, confectum est. Fingitur autem cornibus arietinis, quod es, quae ibi dantur response, obscuritate sunt involuta. Dicitur autem Juppiter Ammon, eo quod in arena repertus est; αμμον enim Graeci arenam dicunt. Liber autem, inter deos receptus, jovenis nudus pingitur. Lyaeus pater vocatur, quod vini potio liberas mentes faciat. Indos vicit, quia haec gens vino dedita est. Hic trigibus incidere dicitur, quod vino fotae mentes mulceantur; unde et Lyaeus dicitur, quasi lenitatem praestans. Juvenis ideo pingitur, quia semper ebrietas calet. Ideo nudus, quia mentis suae secreta ebrius nudat.