Semfm03

XI-XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO I, 120, 151

Testo da : G. H. Bode, Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, Hildesheim, 1968 pp. 38-39

120. Semele et filius ejus Liber pater. Juppiter cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater. Ad quam cum fulmine veniens, illa crepuit. Unde pater puerum tollens, in femore suo misit; post Maroni nutriendum dedit. Hic Indian debellavit, et inter deos deputatus est. Itaque cum Semele quatuor sorores appellatae sunt, Ino, Autonoë, Semele et Agave; qua Agave caput filii violenter abscidit. Hae quatuor sorores Bacchae dictae sunt, et mystice per has quatuor ebrietatis genera signatur, id est violentia, oblivio, libido, insania. Juno autem suspectam tandem Semelem, Cadmi et Hermiones filiam, quum haberet, quod cum Jove concubuisset, in amum conversa, hac fallacia, ut se ab invidia cujusquam ulciscerctur. Portata est eam, ut tale pignus umoris a Jove poteret, proinde auctoritas ipsius concubitus insignis esset. Quod quum impetravisset, deus, instructus tonitribus ac fulminibus, domum Semeles ingressus est. Liberum, conceptum utero, Jupiter incendio eripuit, ac femore insuit suo. Postea completis mensibus, Nymphis, quae Nysam, montem Indiae, perfrequentabant, clam tradidit nutriendum. Septem enim fuerant sorores, eaedem Numphae Dodonides appellatae, quae a Lycurgo tugatae ah Thetim profugerunt, ut scribit Pherecyde et Asclepiades. Quam aob causam ab Jove eis gratia est relata, quod inter sidera sunt constitutae, quae VII. Numero Hyades sunt appellatae. Hinc Liber pater, seu Dionysus, tigribus sedere dicitur, quod omnis vinolentia feritati simper insistat: et Lyaeus dicitur, quod quasi leniatem praestans. Juvenis autem pingitur, quia ebrietas numquam matura est.(..) 151. Monile Hermiona (…) Deinde Semele, quae Junone seducente, fulmina est a Jove. Deinde Iocasta, uxor Laii, quae cum filio suo Oedipo rem habens, inde filios et filias procreavit.