Semfm01

Inizio sec. VI d.C.

FABIO FULGENTIO PLANCIADE, Mythologiae, III, 3

Testo tratto da: Fulgentius F.P., Mythologiarum libri tres, per Henrichum Petrum, Basilea 1543

Dionysius. Iuppiter cum Semele concubuit, de qua natus est Liber pater; ad quam cum fulmine veniens, crepuit; unde pater puerum tollens in foemore suo misit, postea Maroni postea nutriendum dedit. Hic Indiam debellavit et inter deos deputatus est. Itaque cum Semele quatuor sorores appellatae sunt, Ino, Autonoe, Semele et Agave. Qud sibi haec fabula sentiat, exquiramus. Quatuor sunt ebrietatis genera, id est prima vinolentia, secunda rerum oblivio, tertia libido, quarta insania; unde et nomina haec quattuor Bacchae acceperunt: Bacchae dictae sunt quasi vino vacantes, prima Ino "autonoe"; Grece, Latine vinum dicimus, secunda Autonoe quasi "oinos";, id est seipsam non cognoscens, tertia Semele quasi "somalon"; quod nos Latine corpus solutum dicimus, unde et ipsa genuisse Liberum patrem dicitur, id est de libidine nata ebrietas, quarta Agave quae ideo insaniae comparatur, quod caput filii violenta abscindit. Liber ergo pater dictus est, quod vini passio liberas mentes faciat; Indos vero vicisse, quod haec gens valde sit vino dedita duobus scilicet modis, sive quia fervor solis eos faciat potare sive quia ibi sit seraptenum vinum vel Meroitanum, cuius vini tanta virtus est, quo vix quilibet ebriosus sextarium mense toto bibat; unde et Lucanus ait: ‘ Indomitum Meroe cogens spumare Falernum’ aqua enim omnino domari non potest. Maroni etiam Dionysius nutriendus datur quasi Meroni; Mero enim omnis nutritur vinolentia. Hic etiam tigribus dicitur insedere, quod omnis vinolentia feritati semper insistat sive etiam quod vino efferatae mentes mulceantur; unde et Liaeus dicitur quasi lenitatem praestans.