I sec. d.C.
IGINO, Poeticon Astronomicon, II
Taurus (.....)
Expectat autem ad exortum
Solem; cuius oris effìgiem quae continent Stellae, Hyades appellantur.
Has autem Pherecydes Atheniensis Liberi nutrices esse demonstrat,
numero septem, quas etiam ante nymphas Dodonidas appellatas.
Harum nomina sunt haec: Ambrosia, Eudora, Padile, Coronis, Po-
liffo, Phyleto, Thyone. Hae dicuntur a Lycurgo fugatae et praeter Am-
brosiam omnes ad Thetyn profugisse, ut ait Asclepiades. Sed ut
Pherecydes dicit, ad Thebas Liberum perlatum Iunoni tradiderunt